Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.1
Denique sic Theodotion habet, quomodo Septuaginta viri; hoc est, quomodo iste versus expositus est. Aquila habet: Avertisti nos retro ab affligente. Symmachus: Ordinasti nos novissimos ab omni adversario.
PL 14, 1105C実に、テオドティオンは七十人訳者と同じ読みをもつ。すなわち、この節はこう説かれたとおりである。アキュラはこう読む。「汝は我々を、苦しめる者から後ろへ向けた」。シュンマコスはこう読む。「汝は我々を、あらゆる敵対者から見て最後に置いた」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.2
Contraria nobis quae sunt, nisi voluptuaria istius saeculi, et plena deliciarum atque lasciviae, et quae sunt incentiva luxuriae? Uxor Lot decepta est; quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum, et regionis ejus illecebras. Unde decepta est?
PL 14, 1105C我々に敵対するものは、この世の快楽に属するもの、悦楽と放縦に満ちたもの、そして放蕩を煽るものでなくて何であろうか。ロトの妻は欺かれた。後ろにソドムの人々の放蕩と、その地の誘惑があったからである。何によって欺かれたのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.3
Quia post se respexit. Et tu ergo ne ad inimicos tuos respicias, posuit te Deus novissimum in saeculo. Vel: Qui humilitate se ultimum facit, non convertitur retro; sed semper ante respicit. Ut scias autem qui sint inimici tui, audi dicentem: Audi, Israel . . . .
PL 14, 1105D後ろを振り返ったからである。それゆえ、あなたもあなたの敵のほうを振り返らないように、神はあなたをこの世で最後に置いた。あるいは、へりくだりによって自らを最後の者とする者は、後ろへ向かうのではなく、常に前を見る。あなたの敵が誰かを知るために、こう語る声を聞け。「聞け、イスラエルよ……」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.4
Quid est quod in terra es inimicorum . . . . pollutus es cum mortuis (Baruc. III, 9, 10 et 11) ? Quis tamen tam inimicus et hostis tuus, quam princeps istius mundi, et ejus socii, qui persecuti sunt usque ad crucem Dominum Jesum, ejus potentiam nescientes?
PL 14, 1105D「汝が敵の地にいる……、死者とともに汚れた〔のは〕、どういうことか」(バルク3:9、10、11)。しかし、この世の支配者と、その仲間たち、すなわちその力を知らずに主イエスを十字架に至るまで迫害した者たちほど、あなたの敵であり仇である者が、誰かいるだろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.5
Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Ergo tu etsi novissimus es, noli inimicos tuos sequi; sed sequere Dominum Jesum, et crucem ejus cum laetitia, et insiste vestigiis ejus.
PL 14, 1105D実際、もし彼らが知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかっただろう。ゆえにあなたは、たとえ最後の者であっても、あなたの敵に従うな。主イエスと、その十字架に、喜びをもって従え。そしてその足跡をたどれ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.6
Qui enim Christum sequitur, post se non respicit; id est, ad luxurias atque illecebras peccatorum; et ideo potest dicere cum sanctis: Non recessit retro cor nostrum (Infra, vers. 19) .
PL 14, 1106A実に、キリストに従う者は、後ろを、すなわち罪人たちの放蕩と誘惑を振り返らない。それゆえ聖なる者たちとともにこう言うことができる。「我々の心は後ろに退かなかった」(下の第19節を見よ)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.7
Unde intelligitur quod et is qui ante inimicos suos est, corde fit novissimus atque postremus, si ad illos respiciat, et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat.
PL 14, 1106Aここから、自らの敵の前にいる者も、もし彼らのほうを振り返り、霊的なものより肉的なものに心の思いを向けるなら、心において最後の、最も後ろの者となることが分かる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.8
Potest etiam qui novissimus est, corde prior esse; si ea quae in coelo sunt, consideret, et non quae in terris. Audi quia novissimus in saeculo, inter primos sit apud Christum.
PL 14, 1106A最後にいる者も、もし地にあるものでなく天にあるものを思うなら、心において先の者であることができる。聞け、この世で最後の者が、キリストのもとでは先頭の者たちの中にいるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.9
Puto quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, sicut morti destinatos; ut spectaculum simus huic mundo, et angelis et hominibus (I Cor. IV, 9) .
PL 14, 1106A「私は思う、神は我々使徒を、死に定められた者のように最後の者として示した。我々が、この世に、天使にも人にも、見せ物となるためである」(一コリント4:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.33.10
Novissimum se dixit, et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 14, 1106B彼は自らを最後の者と言ったが、それでも、自分が先の者であることを示している。「しかし我々の生き方は天にある」と言うときである(フィリピ3:20)。