Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.1
Grave hoc judicium, cum Dominus de se postulat contra hominem judicari. Quid enim respondeas ei, qui universa tibi contulit, omnibus te praefecit; subjecit tibi Aegyptios, ad quos hospes adveneras, insectantes postea mari mersit.
PL 14, 1005Aこれは重い裁きである。主が、自分について人に対して裁かれることを求めるとき、そうである。あなたはこれに何と答えるのか。彼はすべてをあなたに与え、すべてのものの上にあなたを立て、あなたが寄留者として来たエジプト人たちをあなたに従わせ、のちに追ってきた者たちを海に沈めた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.2
Ille tuos delevit hostes, atque subvertit, ille te creavit et condidit, ille suo sanguine te redemit; et tu tradis te, ut servias ejus inimico! Ille tibi omnia peccata dimisit, et tu graviora committis!
PL 14, 1005A彼はあなたの敵を滅ぼして覆し、彼はあなたを造って据え、彼は自らの血であなたを贖った。それなのにあなたは、彼の敵に仕えようと身を引き渡す。彼はあなたのすべての罪を赦した。それなのにあなたはいっそう重い罪を犯す。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.3
Vocat te, in judicium venies, quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi?
PL 14, 1005A彼はあなたを呼ぶ。あなたは裁きに来るであろう。彼がもう一度あなたを赦してくれなければ、あなたは滅びたも同然であるのに、その彼にあなたは何と答えるつもりか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.4
Ideoque videns sanctus David hac quadam moralitate Dei amplius se gravari, judicium refugit, misericordiam poscit dicens: Et ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2) .
PL 14, 1005Aそれで聖なるダビデは、神のこの種の厳正さ〔moralitas の語義は定かでない。神が人を道徳の規準で量ることと取った〕によって自分がいっそう重く責められるのを見て、裁きを避け、慈しみを乞うて言う。「汝の僕と共に裁きに入るな。汝の前では、生きている者は誰も義とされないからである」(詩篇142:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.5
Confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi collocatum. Caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum; non enim mortui saeculi sunt, qui moriuntur in Christo; illi autem sunt mortui saeculi, qui omnem vitam suam quam vixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt.
PL 14, 1005B彼は、自分が世の死者のように闇の中に置かれていると告白する。「世の死者のように」と、彼は慎重に言った。「死者」とは言わなかった。キリストにあって死ぬ者は世の死者ではない。世の死者とは、世で生きた自らの全生涯を、滅びと死のうちに据える者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.72.6
Et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: Cito exaudi me, Domine; quia defecit spiritus meus (Ibid., 7) . Talis enim judicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda veritas foret potius, quam misericordia conferenda.
PL 14, 1005Bそれで彼は、絶望した者のように、治療の手立てに逃れ込んで言う。「主よ、速やかに私に聞け。私の霊は尽き果てたからである」(詩篇142:7)。そのような裁きが自分の前に差し出されて、彼は尽き果てたのである。その裁きでは、慈しみが与えられるよりも、むしろ真実が吟味されるはずだったからである。