Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.1
Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum (hoc enim tempus est ut inseramus mystico) bibe primum vetus Testamentum, ut bibas novum Testamentum. Nisi primum biberis, secundum bibere non poteris.
PL 14, 939Bそれゆえ、これをまず飲め、第二のものも飲むためである(実際、今こそ奥義にかかわることを織り込むべき時である)。まず旧い契約を飲め、新しい契約を飲むためである。まず飲まなければ、第二のものを飲むことはできないであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.2
Bibe primum, ut sitim mitiges; bibe secundum, ut bibendi satietatem haurias. In veteri Testamento compunctio, in novo laetitia est. Vide quemadmodum Dominus artibus diaboli pro suis servulis obviaverit.
PL 14, 939Bまず飲んで、渇きを和らげよ。次に飲んで、飲むことの満足を汲み取れ。旧い契約には痛悔があり、新しい契約には喜びがある。見よ、主が、悪魔の術策に対して、自らの小さき僕たちのためにどのように立ち向かったかを。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.3
Ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes circumveniret; Jesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum qui deceptus fuerat, reformaret.
PL 14, 939C悪魔は欺きの食物で一人を欺いた。その一人において万人をたぶらかすためである。イエスは救いの食物で万人を贖った。万人において、欺かれたあの者をも作り直すためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.4
Ille calicem aureum Babylonis excogitavit, ut quicumque plus biberent, plus sitirent; et quia potus placere non poterat, auri pretio illiceret ad bibendum. Propinavit de vino suo, cui etiam metalli suffragia requisivit.
PL 14, 939C悪魔はバビロンの金の杯を考案した。飲む者が多く飲むほど、いっそう渇くようにするためである。その飲み物は気に入られえなかったので、金の価値によって飲むように誘った。自分のぶどう酒を飲ませ、そのために金属の後押しまでも求めたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.5
At vero Dominus Jesus aquam de petra effudit, et omnes biberunt. Qui biberunt in typo, satiati sunt; qui biberunt in veritate, inebriati sunt.
PL 14, 939Cしかし主イエスは、岩から水を注ぎ出し、すべての者が飲んだ。予型において飲んだ者は満たされ、真実において飲んだ者は酔った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.6
Bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confusionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae vitae munus rigaret aeternae.
PL 14, 939C善い酔いである、それは喜びを注ぎ込み、混乱をもたらさない。善い酔いである、それは節度ある精神の歩みを確かにする。善い酔いである、それは永遠の生命の賜物を注ぎ潤す。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.7
Hoc ergo poculum bibe, de quo dixit Propheta: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! Nec te moveat quod Babylonis aureum poculum est; quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior.
PL 14, 939Dそれゆえ、この杯を飲め。預言者はそれについて言った。「汝の酔わせる杯は、なんとすばらしいことか」(詩篇22:5)。バビロンの杯が金であることに心を乱されてはならない。あなたもまた、金銀よりも貴い知恵の杯を飲むのだから。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.8
Utrumque ergo poculum bibe veteris et novi Testamenti; quia in utroque Christum bibis. Bibe Christum, quia vitis est, bibe Christum, quia petra est quae vomuit aquam; bibe Christum, quia fons vitae est, bibe Christum, quia flumen est, cujus impetus laetificat civitatem Dei; bibe Christum, quia pax est; bibe Christum, quia flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es; bibe Christum, ut bibas sermones ejus; sermo ejus Testamentum est vetus, sermo ejus Testamentum est novum.
PL 14, 940Aそれゆえ、旧い契約と新しい契約の両方の杯を飲め。そのどちらにおいてもキリストを飲むからである。キリストを飲め、彼はブドウの木だからである。キリストを飲め、彼は水を噴き出させた岩だからである。キリストを飲め、彼は生命の泉だからである。キリストを飲め、彼は川であって、その勢いが神の都を喜ばせるからである。キリストを飲め、彼は平和だからである。キリストを飲め、その腹から生ける水の川が流れ出るからである。キリストを飲め、あなたが贖われた血を飲むためである。キリストを飲め、その言葉を飲むためである。その言葉は旧い契約であり、その言葉は新しい契約である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.9
Bibitur Scriptura divina, et devoratur Scriptura divina cum in venas mentis ac vires animae succus verbi descendit aeterni. Denique non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Hoc verbum bibe, sed ordine suo bibe.
PL 14, 940A神の聖書が飲まれ、神の聖書がむさぼり食われる。永遠の言葉の汁が、精神の血管と魂の力の中へと降りていくときである。実に、「人はパンだけで生きるのではなく、神の言葉のすべてによって生きる」。この言葉を飲め、ただし、その順序に従って飲め。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.10
Primum bibe in veteri Testamento: cito fac ut bibas et in novo Testamento. Et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partes Judaeae, populus qui ambulatis in tenebris, videte lucem magnam; qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super vos (Esai. IX, 1 et 2) .
PL 14, 940Aまず旧い契約で飲め。すみやかに、新しい契約でも飲むようにせよ。そして、彼自身が急いでいるかのように、こう言う。「諸国民のガリラヤよ、ユダヤの地方よ、闇の中を歩む民よ、大いなる光を見よ。死の地に住む者らよ、光が汝らの上に輝くであろう」(イザヤ9:1、2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.11
Bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna; lux non quotidiana, non diei, non solis, non lunae; sed lux illa quae umbram mortis excludat. Nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis ac diei videre non possunt.
PL 14, 940Bそれゆえ、すみやかに飲め、大いなる光があなたの上に輝き出るために。日ごとの光ではなく、昼の、太陽の、月の光でもなく、死の影を締め出す、あの光である。実際、死の影の中にいる者は、太陽や昼の光を見ることなどできない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.12
Et quasi requirenti tibi unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: Quoniam puer natus est nobis, filius datus est nobis (Ibid., 6) . Puer, Quia ortus ex Virgine est; Filius, quia ex Deo natus tantae auctor est lucis. Puer nobis natus est.
PL 14, 940Bあなたが、これほどの輝きがどこから、これほどの恩寵がどこから来るのかと尋ねているかのように、預言者は答える。「幼子が我々に生まれ、子が我々に与えられたからである」(イザヤ9:6)。幼子とは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたからである。子とは、神から生まれ、これほどの光の創始者だからである。幼子は我々に生まれた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.13
Nobis, qui credimus; non Judaeis, qui non crediderunt; nobis, non haereticis; nobis, non Manichaeis; nobis natus est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; nobis natus est, quia carnem suscepit ex Virgine, quia homo natus est ex Maria.
PL 14, 940B信じる我々にであって、信じなかったユダヤ人にではない。我々にであって、異端者たちにではない。我々にであって、マニ教徒たちにではない。我々に彼は生まれた。言葉は肉となり、我々の内に住んだからである。我々に彼は生まれた。おとめから肉を取り、マリアから人として生まれたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.33.14
Caro nascitur nobis, Verbum datur. Quod nostrum est, inter nos natum est: quod supra nos est, nobis donatum est.
PL 14, 940C肉は我々に生まれ、言葉は与えられる。我々のものは、我々の間に生まれ、我々を超えるものは、我々に贈られた。