Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.1
Ideo ergo David moderationem tenuit, non remissionem oravit dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Furor graece θυμὸς dicitur, et irae impetus.
PL 14, 1017Cそれゆえダビデは節度を保ち、赦免を祈りはしなかった。こう言うのである。「主よ、汝の怒りによって私を責めるな。汝の憤りによって私を懲らすな」。憤り(furor)はギリシア語ではテューモス〔ギリシア語〕と言い、怒りの激発のことである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.2
Hoc ergo Latinus voluit exprimere: Neque in ira, neque in ipso impetu irae arguas me, aut corripias. Correptio autem, eruditio est. Ipsa graece dicitur παίδευσις, de qua dicitur: Beatus homo quem tu erudieris, Domine (Psal. XCIII, 13) !
PL 14, 1017Dラテン語の訳者は、こう表現しようとしたのである。怒りによって、怒りの激発そのものによって、私を責めるな、懲らすなと。懲らしめ(correptio)とは訓育である。それはギリシア語ではパイデウシス〔ギリシア語〕と言い、それについてこう言われる。「汝が訓育する人は幸いである、主よ」(詩篇93:13)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.3
Non enim Deus passioni patet, ut irascatur, cum sit impassibilis; sed quia vindicat, videtur irasci. Nobis hoc videtur; quia ipsi cum commotione vindicare consuevimus.
PL 14, 1018A神は、情念にさらされて怒るのではない。神は情念を持たないからである。だが、報復するので、怒っているように見える。我々にそう見えるのは、我々自身が動揺とともに報復するのが常だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.4
Plerumque tamen et homines inveniuntur cum vindicant, non moveri; sed summa patientia celebrare vindictam, exercere tormenta. Cur ergo mireris in Deo, si hoc interdum in homine recognoscas? Vindictam autem iram esse supra diximus.
PL 14, 1018Aしかし、人々も報復するときに、動揺せず、きわめて忍耐強く報復を行い、責め苦を加える場合が多い。それなら、人にそれをときおり認めるのだから、神にあってそれを不思議に思うことがあろうか。報復が怒りであることは、すでに先に述べた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.5
Denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum: non quia legum iram, sed quia legum severitatem incidit.
PL 14, 1018Aそもそも、罰せられた者について、その者は法の怒りに陥ったと言うのが慣わしである。法の怒りというのではなく、法の厳しさに陥ったということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.6
Sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum ait: Misit in eos iram per angelos malos (Psal. LXXVII, 49) , id est, vindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. Nescit ergo irasci qui auctor est legum, cui terrendi est voluntas, non puniendi.
PL 14, 1018A同様に別の箇所でも、エジプト人への十の災いについてこう言う。「悪い使いたちを通して、彼らに怒りを送った」(詩篇77:49)。すなわち報復である。法は怒ることを知らず、法の執行者がそれを知るのである。それゆえ、法の制定者は怒ることを知らない。その者に意志があるのは、脅すことであって罰することではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.7
Imitamini ergo, imperatores, exemplum divinum; ut sitis in statuendis legibus severiores, in exigendis suppliciis misericordes. Severitas legum insolentem restringat audaciam, misericordia principum reos subtrahat poenae.
PL 14, 1018Bそれゆえ皇帝たちよ、神の模範に倣え。法を定めるにあたってはいっそう厳しく、刑罰を課すにあたっては憐れみ深くあれ。法の厳しさは不遜な大胆さを抑え、君主たちの慈しみは罪人たちを刑罰から救い出すように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.8
Recognoscit igitur Propheta culpam suam, videt vulnera, curari postulat. Qui sanari vult, argui non reformidat: sed non vult argui in furore, sed in verbo Dei. Verbum Dei, sanitas est. Sic enim legimus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20) .
PL 14, 1018Bこうして預言者は自らの咎を認め、傷を見て、癒やされることを願う。癒やされることを望む者は、責められることを恐れない。しかし、憤りによって責められることは望まず、神の言葉によって責められることを望む。神の言葉は癒やしだからである。こう読むとおりである。「彼は自らの言葉を遣わし、彼らを癒やした」(詩篇106:20)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.19.9
Non vult erudiri in ira; sed in doctrina; ut si medicum roges, ne secet vulnus tuum, sed medicamentum apponat; urget medicamento, sed non secat. Denique est dolor, sed non supra mensuram doloris: mordet, sed non cruentat.
PL 14, 1018B彼は怒りによって訓育されることを望まず、教えによって訓育されることを望む。たとえば、あなたが医者に、傷を切らずに薬を当てるよう頼む場合である。薬で迫るが、切りはしない。痛みはあるが、痛みの度を越えない。かみつくが、血を流させない。