ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXV 詩篇43篇講解 第LXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1125C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.75.1

1

Nec tamen negare possumus quod multis humilietur et caro, loco ipso, illecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori.

PL 14, 1125C

それでも、肉もまた多くのことによって卑しめられることを、我々は否定できない。その場そのもの、誘いそのもの、そして誤りにさらされた脆さによってである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.75.2

2

Quae, licet non a mediocri adversario serpente decepta sit, habebat tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum irreperet: in conspectu erat Dei Adam, in paradiso vigebat, coelesti gratia refulgebat, loquebatur cum Deo.

PL 14, 1125C

肉は、並みならぬ敵である蛇に欺かれたとはいえ、罪が忍び込む前には、それ自体に並みならぬ恩寵を持っていた。アダムは神の目の前にあり、楽園で栄え、天の恩寵に輝き、神と語っていた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.75.3

3

Numquid eum humiliatum ante legisti, nisi postea quam praevaricatio eum humiliavit sua. Cujus vitii haereditatem ad nos usque transmisit; ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore, et adesse Deo.

PL 14, 1125C

あなたは、背反が彼を卑しめたそののちでなければ、彼が卑しめられたとは読んだことがあるまい。この欠陥の相続を、彼は我々にまで伝えた。そのため、この体の中に置かれて、我々は体から離れて旅立ち、神のもとにいることを望まない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.75.4

4

Et ideo humiliamus animam nostram quae se ad Deum gestit attollere: sed corruptibile hoc corpus gravat animam, terrenaque habitacula praeponderant, ut mens devota Deo frequenter inclinetur ad saeculum, nec se subjicere Deo possit, quoniam subjectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum involvit affectum.

PL 14, 1125D

それゆえ我々は、神へと自らを高めようと望む自分の魂を、卑しめる。だがこの朽ちる体が魂を押さえつけ、地上の住まいが重くのしかかるので、神に献げられた精神が、しばしば世へと傾き、神に服することができない。肉の知恵、我々の心情を巻き込むものは、自分を服させることを知らないからである。