ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXIX, Caput XX 詩篇39篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1065B · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.1

1

Et Adam ut caderet, a serpente deceptus est, et flexus est ab uxore. Ideo jam nullae in paradiso nuptiae, sed omnes erunt sine celebritatibus nuptiarum, sicut angeli in coelo. Non dixerat Adae: Mecum eris; quia sciebat illum esse casurum, ut redimeretur a Christo.

PL 14, 1065B

アダムもまた、蛇に欺かれ、妻に引き曲げられて、堕ちるに至った。それゆえ楽園にはもはや婚姻はなく、すべての者は、天の天使たちのように、婚礼の祝いなしにいるであろう。〔主は〕アダムには「私とともにいる」と言わなかった。彼が堕ちることを知っていたからである。キリストによって贖われるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.2

2

Felix ruina, quae reparatur in melius. Ideo jam pius pastor, bonus negotiator gregem suum, et mercem propriam non reliquit. Erit quidem et adhuc in paradiso cum angelis pugna serpenti, donec dejiciatur: sed qui cum Christo est, timere non poterit.

PL 14, 1065C

より善いものへと回復される堕落は、幸いである。それゆえ、敬虔な羊飼い、善い商人は、自らの群れと自らの商品を見捨てなかった。確かに楽園には、なお天使たちと蛇との戦いがあるであろう。蛇が投げ落とされるまでは。だがキリストとともにいる者は、恐れることはありえない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.3

3

Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est. Nam si cum Christo fuisset, et in ejus praeceptione permansisset, perire utique non potuisset. Non mansit in Christo, quia non in ejus sermone permansit. Denique audi, qui maneat in Christo.

PL 14, 1065C

アダムは、欺かれたとき、キリストとともにいなかった。もしキリストとともにいて、その戒めにとどまっていたなら、滅びることは決してありえなかったからである。彼はキリストにとどまらなかった。その言葉にとどまらなかったからである。では、誰がキリストにとどまるのか、聞け。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.4

4

Si manseritis, inquit, in me et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis; et fiet vobis (Joan. XV, 7) . Et infra: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in mea dilectione (Ibid., 10) . Vis scire, quia cum Christo Adam non erat?

PL 14, 1065C

彼は言う。「汝らが私にとどまり、私の言葉が汝らにとどまるなら、汝らは望むものを何でも求めるであろう。そしてそれは汝らになされる」(ヨハネ15:7)。さらに下で、「汝らが私の戒めを守るなら、汝らは私の愛にとどまるであろう」(ヨハネ15:10)。アダムがキリストとともにいなかったと、あなたは知りたいか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.5

5

Dixit ei Dominus: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? Qui utique quasi absentem requirit, non diceret: Ubi es; si eum in se manere cognosceret. Sed quis eum absentem fecerit, audiamus. Absconderunt se, inquit, ambo a facie Domini (Ibid., 8) .

PL 14, 1065D

主は彼に言った。「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)。不在の者を探すかのように問うたのである。もし彼が自分のうちにとどまっていると認めていたなら、「どこにいるのか」とは言わなかったであろう。だが、誰が彼を不在にしたのか、聞こう。「二人とも、主の顔を避けて身を隠した」と彼は言う(創世記3:8)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.6

6

Omnes videt Christus: sed qui se abscondit, absconditur; quoniam qui ignorat, ignoratur. Cognoscit enim eos Dominus qui sunt ipsius. Ille omnes suos vult esse, quos condidit et creavit. Utinam, tu homo, non fugias, et te ipse a Christo non abscondas!

PL 14, 1065D

キリストはすべての者を見ている。だが自らを隠す者は、隠される。知らない者は、知られないからである。「主は、自分のものである者たちを知っている」。主は、自らが造り、創造したすべての者を、自分のものであることを望む。人よ、あなたが逃げず、自らをキリストから隠さなければよいのだが。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.20.7

7

Ille etiam fugientes requirit, et absconditos non vult perire, sed clamat dicens: Adam, ubi es? Hoc est, homo, ubi es? Ego te in lumine posui, tu tenebras requisisti.

PL 14, 1066A

彼は逃げる者をも探し、隠れた者が滅びることを望まず、叫んで言う。「アダムよ、汝はどこにいるのか」。すなわち、人よ、あなたはどこにいるのか。私はあなたを光の中に置いたのに、あなたは暗闇を求めたのである。