Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.1
Sed jam expressius de ipsa capitis commotione quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. Quis est caput populorum, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput viri Christus. Sed et Lex caput intelligibilis mulieris.
PL 14, 1117Dだが今や、民の似姿として置かれたこの頭を振ることそのものについて、より明確に語らねばならない。諸民の頭とは、キリストにほかならないではないか。「女の頭は男であり、男の頭はキリストである」。また、律法も知性で捉えられる女の頭である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.2
Denique sub Lege tamquam sub viro est populus Judaeorum; quia Lex νόμος dicitur Graece; et ideo Synagoga νόμῳ quasi masculo copulata est, sed Legi corporali, non spiritali; hoc est, ritui Legis Judaico, cujus vinculis illigata est, legitimi nesciens sacramenta conjugii.
PL 14, 1117D実際、ユダヤ人の民は、律法の下に、いわば夫の下にある。律法はギリシア語で「律法(ノモス)」〔ギリシア語〕と言われるからである。それゆえ会堂は、いわば男性である「律法(ノモス)」〔ギリシア語。ラテン語の lex は女性名詞だが、ギリシア語の nomos は男性名詞なので、「男」に見立てる〕と結ばれている。ただしそれは、体に属する律法であって、霊的な律法ではない。すなわち、ユダヤ的な律法の儀礼であり、会堂はその縛りに縛られて、正当な婚姻の秘義を知らない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.3
Si autem mortua fuerit Lex, hoc est, Legis interpretatio corporalis; tunc plebs, quasi mortuo conjuge priore, legitime nubet secundo viro, qui ex mortuis resurrexit. Est etiam caput mulieris hujus Evangelium.
PL 14, 1118Aだがもし律法が、すなわち律法の体に属する解釈が死ぬなら、そのとき民は、先の夫が死んだ妻のように、死者のうちから復活した第二の夫と、正当に結婚するであろう。この女の頭は福音でもある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.4
Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam fratri defuncti Evangelio mulierem eam nubere ex Lege voluerunt; quia Lex annuntiaverit Evangelium. Ideo prior Lex vir, postea secundi viri nuptiae, hoc est, Evangelii sacramenta sunt.
PL 14, 1118Aそれゆえ、ある人々は奥義的に解して、ユダヤ的な儀礼が死に絶えたとき、あの女が、律法に従って、死んだ者の兄弟に嫁ぐように福音に嫁ぐ、と考えた。律法が福音を告げ知らせたからである。それゆえ、先の律法は夫であり、のちの第二の夫との婚姻は、すなわち福音の秘義である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.5
Duo enim quasi conjugia, duo sunt Testamenta. Unum conjugium vetus est Testamentum, quod morte viri prioris solutum est. Et ideo mulier illa cui Lex mortua est, recte in secundum conjugium convenit, hoc est, Testamentum novum.
PL 14, 1118A二つの契約は、いわば二つの婚姻だからである。一つの婚姻は古い契約であり、先の夫の死によって解消された。それゆえ、律法が死んだあの女は、正しく第二の婚姻、すなわち新しい契約へと向かう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.6
Sic duobus fratribus una conjungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renovantur.
PL 14, 1118Bこうして一人の女が二人の兄弟に結ばれる。彼女にとって、先の罪は死に、より良い秘義がのちに新しくされる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.7
Hoc nobis Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam quae sub viro est mulier, vivente viro, ligata est legi; hoc est, viri sui legi, ut ei debeat castitatem: Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri; id est, ut cui velit, nubat, dummodo mortuo viro, nubat; quia vivo viro, inquit, adultera vocabitur, si juncta fuerit alteri viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et 3) .
PL 14, 1118B使徒はこれを我々に明白に説き明かして言った。「夫のもとにある女は、夫が生きている間は法に縛られている」。すなわち、夫の法に縛られ、彼に貞潔を負う、ということである。「だが夫が死んだなら、夫の法から解かれている」。すなわち、夫が死んだ後であるかぎり、望む相手に嫁いでよい、ということである。「夫が生きているのに他の男と結ばれたなら、姦淫の女と呼ばれる。だが夫が死んだなら、夫の法から解放され、他の男といても姦淫の女にはならない」と彼は言う(ローマ7:2、3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.8
Hoc sacramentum etiam ad Christum et Ecclesiam pertinere, etiam alibi demonstravit quia magnum est sacramentum (Ephes. V, 32) .
PL 14, 1118Bこの秘義がキリストと教会にも関わることを、使徒は別の箇所でも示した。「それは大いなる秘義である」(エフェソ5:32)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.9
Hic quoque non praetermisit dicens: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi; ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit (Rom. VII, 4) .
PL 14, 1118Cここでも彼は〔これを〕見逃さず、言った。「それゆえ、私の兄弟たちよ、汝らもキリストの体を通して律法に対して死んだ。他の者、死者のうちから復活した者のものとなるためである」(ローマ7:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.10
Quomodo mortificatus es Legi, nisi ut tibi Legis umbra moriatur, cum accedis ad sacramenta coelestia? Nec enim aliter debes accedere ad Evangelium; nisi solutus interpretationis corporalis impedimentis.
PL 14, 1118Cあなたはどのようにして律法に対して死んだのか。天上の秘義に近づくとき、律法の陰があなたにとって死ぬためにほかならない。体に属する解釈の妨げから解かれてでなければ、あなたは福音に近づいてはならないのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.11
Alioquin adulterium est, veris falsa miscere: pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deviae cognitionis, sine ruga accedat ad Dei verbum.
PL 14, 1118Cさもなければ、偽りを真と混ぜることは姦淫である。霊的な貞潔とは、あなたの魂が、道を外れた認識のあらゆる妨げを脱ぎ捨て、しわなく神の言葉に近づくことである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.12
Ergo sicut Ecclesiae caput Christus, ita et Synagogae caput Lex; hoc est, iis qui sub Lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub Lege, cum sub lege non esset; ut ea qui sub Lege sunt, lucrifaceret.
PL 14, 1118Cそれゆえ、教会の頭がキリストであるように、会堂の頭は律法である。すなわち、律法の下にある者たちの頭であり、使徒は彼らのために、自分は律法の下にないのに、律法の下にある者となった。律法の下にある者たち〔底本は ea。続く文の「ut eos qui erant sine Lege」に合わせて eos と読む〕を獲得するためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.61.13
Et iterum doctor gentium factus est, quasi esset ipse sine Lege; ut eos qui erant sine Lege, acquireret Christo. Pulchre autem ait quod sine Lege Dei non esset, et in Lege Christi permaneret (I Cor., IX, 21) .
PL 14, 1118Dまた再び、諸国民の教師となったときは、自分があたかも律法なき者であるかのようになった。律法なき者たちをキリストのために獲得するためである。しかも彼は、自分が神の律法なき者ではなく、キリストの律法のうちにとどまっていると、見事に言っている(一コリント9:21)。