ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXV 詩篇38篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1055C · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.35.1

1

Nec iterum vana et inania sequamur, ne telam araneae texere judicemur: eo quod peccata nulla perpetuitatis possunt habere substantiam.

PL 14, 1055C

また、我々は空しく虚ろなものを追ってはならない。クモの巣を織っていると判定されないためである。どんな罪も、永続する実体を持ちえないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.35.2

2

Unde cum videris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: Telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, (Esai. LIX, 5) , quae diuturna esse non potest; sed cito scinditur, atque opus ejus omne dissolvitur.

PL 14, 1055C

それゆえ、財産を広げ、権力を積み上げ、見栄えを求めて励む者たちを見たなら、イザヤのあの言葉を言うであろう。「この者たちは、一日のうちのすべてにおいてクモの巣を織っている」(イザヤ59:5)〔底本は in omnibus diei unius。読みが定かでない。「一日じゅう」の意に取った。ミーニュの脚注は、isti in omnibus diei unius の語はヴァティカンの写本と五つのガリアの写本にあり、ほかの写本と版はこれを欠く、とする〕。それは長持ちしえず、すぐに裂け、その仕事はことごとく崩れる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.35.3

3

Non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur; sed in vacuo suspenditur. Nihil laxum, nihil molle verum Christi militem decet; ecce enim qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Arguti sibi et industrii omnes avari videntur.

PL 14, 1055D

それは堅固な土台の上に置かれるのではなく、虚空に吊るされる。緩んだものも、柔らかなものも、キリストの真の兵士にはふさわしくない。見よ、柔らかな衣を着る者は、王の家にいる。貪欲な者はみな、自分では鋭敏で勤勉だと思っている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.35.4

4

Quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit, nec ullo sumptu, ullaque impensa conficit vestimentum? Sed vanum est omne quod fecerit. Sic homo omnis est, qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum.

PL 14, 1056A

クモよりも鋭敏で、心を砕くものがあろうか。クモは、自分の仕事に昼も夜もつねに励み、費用も支出もかけずに衣を作り上げる。だが、クモが作ったものはすべて空しい。自分の仕事をキリストの土台の上に据えない人は、みなそのとおりである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.35.5

5

Vane noctibus et diebus et ipse turbatur; cum eum plerumque araneae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine, operis sui ruina convolvat.

PL 14, 1056A

その者もまた、夜も昼も空しく心を乱される。その者はしばしば、クモのように、自らの邪悪な企ての骨折りのさなかにすら、自分の仕事の崩壊に巻き込まれるのである。