Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.1
(Vers. 10.) Plus adjicio. Non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de fideli quocumque homine accipias, possit intelligi quia non debeant singuli propitiationem suam; quia propitiatio omnium Christus est, et ipse est universorum redemptio.
PL 14, 1161A(第10節)さらに付け加える。キリストが、自らの贖いの代価や罪のための宥めを自分のために負っていないというだけではない。あなたが信仰ある人を誰であれ取り上げても、各人が自らの宥めを負うのではないと理解されうる。キリストはすべての人の宥めであり、彼自身がすべての人の贖いだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.2
Cujus enim hominis sanguis jam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit? Est ergo cujusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari?
PL 14, 1161Bすべての人の贖いのためにキリストが自らの血を流した以上、いかなる人の血が、すでに自分自身の贖いに足りるであろうか。キリストの血に比べうる血が、誰かにあるであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.3
Aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se obtulit Christus, qui solus Deo mundum reconciliavit per suum sanguinem?
PL 14, 1161Bあるいは、自らの血によって世を神と和解させた唯一の者、キリストが自らにおいて捧げたあの宥めを超えて、自分のために自らの宥めを与えうるほど力ある人が、誰であろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.4
Quae major hostia; quod praestantius sacrificium; qui melior advocatus, quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio, et animam suam dedit pro nobis redemptionem?
PL 14, 1161Bこれより大いなる犠牲があろうか。これより優れたいけにえがあろうか。すべての人の罪のために執り成しとなり、我々のために自らの魂を贖いとして与えた者にまさる、どんな弁護者があろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.5
Non quaeritur ergo propitiatio, aut redemptio singulorum; quia omnium pretium sanguis est Christi, quo nos redemit Dominus Jesus, qui solus Patrem reconciliavit: et laboravit usque in finem; quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis . . . et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .
PL 14, 1161Bそれゆえ、各人の宥めも贖いも求められない。すべての人の代価はキリストの血であり、主イエスはそれによって我々を贖った。彼ひとりが父との和解をもたらし、終わりまで労した。我々の労苦を自ら引き受けて言ったからである。「労苦する者は、みな私のもとに来よ……私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)〔底本は引用の途中を省略している〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.6
Vide laborantem: Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4) . Et alibi: Issachar quod bonum est, concupivit requiescens inter fortes. Et infra: Supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et 15) .
PL 14, 1161C労する彼を見よ。「私は叫びつつ労し、私の喉は嗄れた」(詩篇68:4)〔底本は olamans。clamans「叫びつつ」と読む〕。また別の箇所では「イッサカルは、善いものを望み、強い者たちの間で休んでいる」。さらに下では「彼は労するために肩を差し出し、農夫となった」(創世記49:14、15)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.7
Ergo homo non dabit jam propitiationem suam, nec redemptionem; quia semel ablutus est a peccato per sanguinem Christi. Laborabit tamen, ut servet praecepta vivendi, et a mandatis coelestibus non recedat.
PL 14, 1161Cそれゆえ人はもはや自らの宥めも贖いも与えない。キリストの血によって、一度で罪から洗われたからである。だが彼は、生きるための戒めを守り、天の命令から離れないために、労するであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.15.8
Dum vivit, in labore sit, et perseveret in eo; ut vivat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit jam redemptus a morte.
PL 14, 1161C生きている間は労苦のうちにあるべきであり、それを続けるべきである。終わりまで生きるためであり、すでに死から贖われているのに、自らもまた死によって死ぬことのないためである。