Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.1
Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta David, in quo ea quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante in eo locutus est Christus.
PL 14, 1042Dそれゆえ、キリストのものを思い巡らせ。預言者ダビデが自らのうちで思い巡らしていたものである。この詩篇で自分が思い巡らしたと彼が言うことを、キリストがあらかじめ彼のうちで語っていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.2
Sic enim scriptum est: Ego autem cum in aliquo mihi molesti essent, induebam me cilicio; et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13) . Quid est, in aliquo?
PL 14, 1043A次のように書かれているからである。「しかし私は、彼らが何かにおいて私にとって煩わしかったとき、粗布をまとい、断食によって私の魂を低くした。そして私の祈りは私の懐に返るであろう」(詩篇34:13)。「何かにおいて」とは何か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.3
Quia tunc maxime aut sermo non opportunus elabitur, aut affectus movetur; quando vel in dolore aliquo et tristitia sumus, vel indignatione animus aegrescit, vel aliquibus sollicitudinibus impeditur, aut disceptationibus occupatur. Qui igitur molesti?
PL 14, 1043Aそのときこそ、とりわけ、時宜にかなわぬ言葉が滑り出るか、心が動かされるからである。何らかの苦痛と悲しみのうちにあるとき、あるいは憤りによって心が病むとき、何らかの心労に妨げられ、論争に忙殺されているときである。では、煩わしい者たちとは誰か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.4
Primum de ipso auctore peccati et angelis suis intellige; deinde de iis qui malunt sequaces ejus esse, quam Christi.
PL 14, 1043Aまず、罪の張本人とその天使たちについて理解せよ。次に、キリストよりも彼に従う者であることを好む者たちについて理解せよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.5
Impellitur uxor, ut sancti Job (Job II, 10 et alibi) : amicus, quod in illo ipso libro manifestatur; filius, ut Abessalon; servus, libertus, domesticus; quia inimici hominis etiam domestici ejus, ut exagitent eum singuli.
PL 14, 1043A聖なるヨブの場合のように、妻が駆り立てられる(ヨブ記2:10ほか)。友もそうである。このことはその同じ書において明らかである。アブサロムのように、息子もそうである。下僕、解放奴隷、家の者もそうである。人の敵は、その家の者でもあり、一人ひとりが彼を苦しめるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.6
Quod igitur remedium adversus hujusmodi animorum aegritudines, nisi patientia, nisi silentium?
PL 14, 1043Bでは、この種の心の病に対する薬は、忍耐と沈黙のほかに何があろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.8.7
Et, quod est gravius, ille te magis lacessit, qui beneficiis tuis usus sit: et inter ipsos amplius ille exasperat, qui plus tibi debeat; quo magis ingrati hominis acerbitate, aut vilis alicujus personae indignitate movearis.
PL 14, 1043Bそして、さらに重いことに、あなたの厚意を受けた者のほうが、いっそうあなたを挑発する。まさにその者たちの間でも、より多くを負っている者のほうが、いっそう苛立たせる。それは、恩知らずの人間の辛辣さや、卑しい人物の無礼によって、あなたがいっそう心を動かされるようにである。