ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XXV 詩篇38篇講解 第XXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1051C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.1

1

Primum igitur umbra praecessit, secuta est imago, erit veritas. Umbra in Lege, imago vero in Evangelio, veritas in coelestibus. Umbra Evangelii et Ecclesiae congregationis in Lege, imago futurae veritatis in Evangelio, veritas in judicio Dei.

PL 14, 1051C

まず影が先に行き、像が続き、真理が来ることになる。影は律法にあり、像は福音にあり、真理は天上にある。福音と教会の集いの影は律法にあり、来たるべき真理の像は福音にあり、真理は神の審判にある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.2

2

Ergo quae nunc celebrantur in Ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum: umbra in diluvio, umbra in Rubro mari; quando baptizati sunt patres nostri in nube, et in mari: umbra in petra, quae aquam fluxit, et populum sequebatur.

PL 14, 1051C

それゆえ、今教会で祝われていることの影は、預言者たちの言葉の中にあった。影は洪水にあり、紅海にあった。そのとき我々の父祖たちは雲の中で、また海の中で洗礼を受けた。影は岩にもあった。岩は水を流し、民に従っていった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.3

3

Nonne illud in umbra erat sacrosancti hujus mysterii sacramentum? Nonne in umbra erat aqua de petra, quasi sanguis ex Christo, quae fugientes se populos sequebatur, ut biberent, et non sitirent: redimerentur, et non perirent?

PL 14, 1051C

この至聖なる奥義の秘跡は、あそこで影のうちにあったのではないか。岩から出た水は、いわばキリストから出た血として影のうちにあり、自分から逃げる民に従って、彼らが飲んで渇かず、贖われて滅びないようにしたのではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.4

4

Sed jam discessit umbra noctis et caliginis Judaeorum, dies appropinquavit Ecclesiae. Videmus nunc per imaginem bona, et tenemus imaginis bona.

PL 14, 1051C

だが今や、ユダヤ人の夜と暗闇の影は去り、教会の昼が近づいた。我々は今、像を通して善いものを見ており、像の善いものを保っている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.5

5

Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum: sequimur, ut possumus, sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium: etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio; quia etsi nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris quando Christi corpus offertur: immo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur.

PL 14, 1051D

我々は、大祭司が我々のもとに来るのを見た。我々のために自らの血を献げるのを見、また聞いた。我々は、できるかぎり、司教として〔大祭司に〕従い、民のためにいけにえを献げる。功績においては弱いが、いけにえによって尊ばれる者である。今キリストが献げているようには見えないとしても、キリストの体が献げられるとき、キリスト自身が地上で献げられるからである。いやむしろ、その言葉が献げられるいけにえを聖別するキリスト自身が、我々のうちで献げる者であると明らかにされる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.25.6

6

Et ipse quidem nobis apud Patrem advocatus assistit: sed nunc eum non videmus; tunc videbimus, cum imago transierit, veritas venerit. Tunc jam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta, videbuntur.

PL 14, 1052A

また、キリスト自身は確かに父のもとで我々の弁護者として傍らに立っている。だが今は我々は彼を見ない。像が過ぎ去り、真理が来るとき、我々は彼を見るであろう。そのとき、もはや鏡を通してではなく顔と顔を合わせて、完全なものが見られるであろう。