Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.12.1
Post Domini passionem quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore Domini flumen exivit: quando de latere ejus aqua fluxit et sanguis, quo laetificavit animas universorum; quia illo flumine lavit peccatum totius mundi?
PL 14, 1138D主の受難の後に、主の体から川が出たことのほかに、何が続くべきであっただろうか。その脇腹から水と血が流れ出たとき、それによって、すべての人の魂を喜ばせた。その川によって、全世界の罪を洗ったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.12.2
Est et fluvius qui de Eden exiit, et circumiit universam terram, Verbum Dei quo paradisus intelligibilis irrigatur, et omnis anima vocatur ad gratiam Christi, dicente ipso Dei Verbo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
PL 14, 1139Aエデンから出て、全地を巡った川もある。それは神の言葉であり、それによって知的な楽園は潤され、すべての魂がキリストの恩寵へと召される。神の言葉自身が言う。「渇く者は、私のもとに来て飲め」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.12.3
Cui ego dedero aquam, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38 et 39) . Ex illo enim unico Dei Verbo quatuor fluviorum prudentiae et fortitudinis, temperantiae quoque et justitiae fluenta manarunt.
PL 14, 1139A「私が水を与える者の腹からは、生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38、39)。この唯一の神の言葉から、思慮と勇気、また節制と正義の、四つの川の流れがあふれ出たからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.12.4
Alii enim per Spiritum datur sermo sapientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum . . . Haec enim operatur omnia unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XIII, 9 et seq.) .
PL 14, 1139A「ある者には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒しの恩寵が、ある者には力ある業の働きが……。これらすべてを、同一の霊が働かせ、望むままに一人ひとりに分け与える」(一コリント13:9以下〔底本は 13:9。引かれた文は一コリント12:8以下に当たる〕)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.12.5
Hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque virtutis spontanea divisione transfundit.
PL 14, 1139Aこれらが川の激しい流れである。川が、働きと力の務めの恩寵へと、自発的な分与によって自らを注ぎ移すときである。