Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.1
Graecus tamen non habet: In imagine Dei; sed tantummodo: In imagine. In qua ergo imagine ambulat homo? In ea utique ambulat ad cujus similitudinem factus est; id est, ad imaginem Dei. Imago autem Dei Christus; qui est splendor gloriae, et imago substantiae ejus.
PL 14, 1051Aしかしギリシア語の本には、「神の像のうちに」はなく、ただ「像のうちに」とだけある。では、どの像のうちを人は歩むのか。当然、それに似せて造られた像、すなわち神の像のうちを歩む。神の像はキリストである。彼は栄光の輝きであり、その実体の像である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.2
Christus ergo imago Dei venit ad terras; ut jam non in umbra ambularemus, sed in imagine. In Christo enim imagine ambulat, qui sequitur Evangelium. Ideo discipulo suo dicit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33) , ut me sequaris.
PL 14, 1051Aそれゆえ、神の像であるキリストが地に来た。我々がもはや影のうちではなく、像のうちを歩むためである。実際、福音に従う者は、像であるキリストのうちを歩む。だから彼は自分の弟子に言う。「私の後ろに行け」(マルコ8:33)。あなたが私に従うためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.3
Ideo erravit populus Judaeorum; quia in umbra ambulavit. Ideo non errat populus Christianus; quia in imagine ambulat, habens solem sibi justitiae refulgentem. Bona imago, non ceris picturae fucata radiantis, sed plenitudine divinitatis expressa.
PL 14, 1051Aだから、ユダヤの民は誤った。影のうちを歩んだからである。キリスト教の民は誤らない。像のうちを歩み、自分に輝く正義の太陽を持っているからである。良い像である。輝く絵画の蝋で彩られたものではなく、神性の充満によって刻み出された像である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.4
In qua imagine et Pater simul videtur et Filius; quia per utrumque eorum unitas operationis effulget. Etsi jam resurrexit Christus, tamen in Evangelio (Joan. XI, 44) nobis adhuc ejus imago monstratur. Lego quod Lazarum suscitaverit; et Patris opus et Filii credo.
PL 14, 1051Bこの像のうちには、父も子も同時に見られる。両者を通して、働きの一致が輝き出るからである。キリストはすでに復活したが、それでも福音において、彼の像はなお我々に示される(ヨハネ11:44)。私は、彼がラザロをよみがえらせたと読み、それを父と子の業であると信じる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.5
Filius vocavit, Pater audivit, et Lazarus ambulavit. Lego quia eum daemones fatebantur; fatebantur et Patrem, quia Dei Filium precabantur; fatebantur et ipsum, quia per ipsum ejiciebantur.
PL 14, 1051B子が呼び、父が聞き、ラザロは歩んだ。私は、悪霊たちが彼を告白したと読む。彼らは父をも告白した。神の子に嘆願したからである。また彼自身をも告白した。彼によって追い出されたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.24.6
Scriptum est enim: Quod si in Spiritu Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth. XII, 27) ?
PL 14, 1051B書かれているからである。「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは何によって追い出すのか」(マタイ12:27)。