Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.3.1
(Vers. 2.) Magnus, inquit, Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in loco sancto ejus. Non ergo ubique Deus magnus et laudabilis est? Ille quidem ubique magnus et potens est; sed angusta mens non capit magnitudinem divinae ejus potestatis et gratiae.
PL 14, 1146C(第2節)「主は大いなる者、いと賞賛されるべき者、我々の神の都、その聖なる所において」と彼は言う。では、神はどこでも大いなる、賞賛されるべき者ではないのか。たしかに神はどこでも大いなる、力ある者である。しかし狭い精神は、神の力と恩寵の大きさを容れられない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.3.2
Quanto autem magis appropinquat Deo nostra cognitio, tanto praecellentior ejus nobis videtur esse majestas.
PL 14, 1146Cしかし、我々の認識が神に近づくほど、神の威光はいっそう卓越したものと我々に見える。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.3.3
Denique Thomas qui ante dicebat: Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25) ; ubi misit digitum suum, et evidentia resurrectionis cognovit indicia, admirans intra se Dei gratiam: Dominus, inquit, meus et Deus meus (Ibid., 28) .
PL 14, 1146C実際、トマスは以前、「私が彼の手に釘の跡を見、私の手を彼の脇腹に入れるのでなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)と言っていたが、指を入れて復活の確かなしるしを知ると、神の恩寵を心の内で驚嘆しつつ言った。「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.3.4
Tunc ergo plenissime divinitatem ejus dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitavit ab inferis. Denique in Sion hymnus Deum decet, et votum ei solvitur in Hierusalem.
PL 14, 1146Dこうして彼は、主が冥界から復活したことを疑わなかったとき、最も満ちた仕方でその神性と主権を告白した。「シオンでは讃歌が神にふさわしく、エルサレムでは誓願が神に果たされる」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.3.5
Quid igitur mirum si in civitate coelesti, et in illo superno et aethereo loco potentia ejus vehementius praedicatur?
PL 14, 1147Aそれゆえ、天の都において、あの上方の天空の所において、その力がいっそう強く宣べ伝えられるとして、何の不思議があろうか。