Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.1
(Vers. 6, 7.) Denique quid sequatur consideremus. Domine, inquit, in coelo misericordia tua; et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua sicut abyssus multa.
PL 14, 961A(第6、7節)では、次に何が続くかを考えよう。彼は言う。「主よ、天に汝の慈しみがあり、汝の真理は雲にまで及ぶ。汝の正義は神の山々のようであり、汝の裁きは大いなる淵のようである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.2
Nonne hunc locum secutus est Paulus ut diceret: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25) .
PL 14, 961Bパウロは、この箇所に従って、こう言ったのではないか。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか。神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して」(ローマ7:24、25)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.3
Ubi enim mens humana turbatur, et certaminum dura atque aspera nos fatigant, Domini auxilium postulandum est. Ideoque conversus ad Dominum, ipsum invocat et implorat, ut laborantibus adjutor assistat.
PL 14, 961B実際、人間の精神が乱れ、闘いの厳しさ、苛烈さが我々を疲れさせるところでは、主の助けを願わねばならない。それゆえ彼は、主に向き直って、主を呼び求め、嘆願する。労苦する者たちに、助け手として立ち会うようにと。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.4
Misericordia ergo petenda de coelo est, et veritas Dei ex prophetarum oraculis colligenda, qui quasi nubes mysteria divinae cognitionis obtexunt.
PL 14, 961Bそれゆえ、慈しみは天から願うべきであり、神の真理は、預言者たちの託宣から集めるべきである。預言者たちは、雲のように、神の認識の奥義を覆っている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.5
Posuit enim tenebras Deus latibulum suum; ut primo pluviam mysticae fertilitatis accipias, et tunc infusus rore coelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: Ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16) .
PL 14, 961B実際、神は闇を自らの隠れ場とした。あなたがまず、神秘の豊穣の雨を受け、そののち、天の露を注がれて、開かれた光の輝きを認めるためである。そうして、こう言えるようになる。「彼の充満から、我々は受けた」(ヨハネ1:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.6
Quis enim potest secreta Dei facile comprehendere, cujus justitia sicut montes Dei, vel (sicut Aquila posuit) ut montes validi; eo quod validae virtutis plena praecepta sint.
PL 14, 961C実際、誰が神の秘められたことを容易に理解できようか。神の正義は神の山々のようであり、あるいは(アキュラが置いたとおり)「力強い山々のよう」である。その戒めが、力強い力に満ちているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.7
Unde et Apostolus videns esse sublimia quae audivit, dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 23 et 24) ?
PL 14, 961Cそれゆえ使徒も、聞いたことが崇高であると見て言う。「ああ、神の知恵と知識の富の高さよ〔altitudo は「深さ」とも訳せるが、アンブロシウスは次の節でこれを山々の高さに結ぶので「高さ」とした〕。その裁きは何と究めがたく、その道は何と探りがたいことか。誰が主の思いを知っていただろうか。あるいは、誰が主の相談相手であっただろうか」(ローマ11:23、24)〔引照は刷られたまま写す。この句はローマ11:33、34 にある〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.8
Altitudinem itaque divitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium. Audi quorum montium. Ipse enim Dei Filius mons magnus est (Esai. XL, 9) ; et ideo ascende in hunc montem qui evangelizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo.
PL 14, 961Cそれゆえ使徒は、知恵の富の高さを、山々の高さに結びつけた〔altitudo は山と結ぶので「高さ」とした〕。どの山々かを聞け。神の子自身が、大いなる山だからである(イザヤ40:9)。それゆえ、シオンに福音を告げる者よ、この山に登れ。キリストに根ざし、植えられて立つためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.9
Est mons quasi sapientia Dei, est mons quasi justitia, est mons quasi scientia Dei, est mons quasi sanctificatio, est mons quasi redemptio, est mons quasi resurrectio.
PL 14, 961C知恵のような山があり、正義のような山があり、神の知識のような山があり、聖化のような山があり、贖いのような山があり、復活のような山がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.10
Demonstravit nobis hos montes Scriptura, quae dixit: In ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) .
PL 14, 961Dこれらの山を、聖書は我々に示した。聖書は言う。「彼にあって、汝らはキリスト・イエスのうちにある。彼は神から我々にとって知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった」(一コリント1:30)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.11
Vel quia angelis angelus factus est Dei Filius, prophetis propheta; cujus judicia sicut abyssus multa.
PL 14, 961Dあるいは、神の子が、天使たちには天使となり、預言者たちには預言者となったからである。その裁きは大いなる淵のようである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.18.12
Audi bona: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8) ; id est, scriptura veteris Testamenti, novi advocat seriem Testamenti ad consummationem sanctificationis et plenitudinem gratiae, sonitu quodam atque profluvio redundantiae spiritalis.
PL 14, 961Dよいことを聞け。「淵は淵を呼ぶ、汝の滝の声によって」(詩篇41:8)。すなわち、旧約の書が、新約の連なりを、聖化の完成と恩寵の充満へと、霊の溢れの響きと奔流とともに呼び寄せるのである。