Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.71.1
Sed quia Septuaginta viri sic posuerunt: Cum judicabitur illi; putamus quod ad aliud respexerit, quia scriptum est: Quoniam ipse Dominus veniet in judicium (Esai. III, 14) . Sed in quod judicium?
PL 14, 1004Cしかし七十人訳者たちはこう置いた。「彼が裁かれるとき」。我々は、これは別のことを見ていると考える。「主自身が裁きに来る」と書かれているからである(イザヤ3:14)。ではどのような裁きにか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.71.2
Audi dicentem: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ps. L, 6) . Ideo ergo praebet se Dominus audiendum, ut de se judicetur, quo magis vincat.
PL 14, 1004Dこう言う者に聞け。「私は汝にのみ罪を犯し、汝の前に悪を行った。それは、汝が汝の言葉において義とされ、汝が裁かれるときに勝つためである」(詩篇50:6)。だから主は、自分について裁かれるため、いっそう勝つために、自らが聞かれるようにその身を差し出す。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.71.3
Quomodo se praebeat, audi: Populus meus, quid feci tibi; aut in quo contristavi te; aut quid molestus tibi fui; responde mihi? Quia ex Aegypto eduxi te, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3 et 4) .
PL 14, 1004Dどのように身を差し出すか、聞け。「私の民よ、私は汝に何をしたか。何において汝を悲しませたか。何において汝を煩わせたか。私に答えよ。私は汝をエジプトから導き出し、奴隷の家から汝を解放したのだ」(ミカ6:3–4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.71.4
Et alibi: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26) .
PL 14, 1004Dまた別の箇所では、こう言う。「私こそ、私こそ、汝の不法を消す者であり、私は思い出さない。しかし汝は思い出せ、そして我々は裁かれよう」(イザヤ43:25–26)。