Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.1
Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo hujus habitationis, quae dissolvitur, in qua peregrinamur a Domino. In corpore enim isto positi, dum supervestire magis quam nos exspoliare volumus, exsulamus a Christo, et graviter ingemiscimus.
PL 14, 1002C家に座しては語れ。この地上の家、この住まいの家においてである。それは崩れ去り、その中で我々は主から離れて旅人となっている。この体の内に置かれて、我々は脱ぐよりもむしろ上に着ることを望むあいだ、キリストから離れて流浪し、深くうめいている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.2
In hac sedens ergo confitere peccata tua; quia sedisti, et non stetisti, et non dixisti: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) .
PL 14, 1002Cだから、この家に座しながら、あなたの罪を告白せよ。あなたは座したのであって、立ってはいなかった。そして「我々の足は、汝の庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)とは言わなかったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.3
Loquere magis, et noli occultare delicta; loquere sedens: ut audias dicentem: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2) . Loquere in via ambulans, id est, carpens vitae istius cursum.
PL 14, 1002Cむしろ語れ、罪を隠すな。座しながら語れ。それは、こう言う声を聞くためである。「座した後に起き上がれ、苦しみのパンを食べる者たちよ」(詩篇126:2)。道を歩みながら語れ。すなわち、この生の道のりを歩みつつ語れ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.4
Hic loquere, ne illic obmutescas, sicut ille obmutuit qui angelo Christi ante non credidit; postea tamen cum credidisset, vocem recepit. Loquere dormiens et quiesceas, consepultus in Christo; ut cum ipso in novitate vitae resurgas.
PL 14, 1002Dここで語れ、あちらで黙らぬように。キリストの天使をかつて信じなかった者が黙したように。もっとも、のちに信じたとき、彼は声を取り戻した。眠りにつき憩うときも語れ。キリストと共に葬られ、彼と共に命の新しさにおいて甦るためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.5
Loquere etiam sepultus in tumulo; sicut loquebantur animae sanctorum, petentes de mortis auctore vindictam. Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10) ?
PL 14, 1003A墓に葬られているときにも語れ。聖徒たちの魂が、死の張本人に対する報復を求めて語ったようにである。「聖にして真実なる主よ、いつまで汝は我々の血を裁かず、報復しないのか」(黙示録6:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.6
Loquere postremo cum surgis; sicut docuit ille qui dixit: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) .
PL 14, 1003A最後に、起き上がるときにも語れ。こう言った者が教えたようにである。「私は眠り、憩い、甦った。主が私を支えるからである」(詩篇3:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.7
Et illic ergo: Os justi meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta coelestis, ac sacrae plena jucunditatis atque laetitiae ipse perveniat; quemadmodum Scriptura nos docuit, dicente David: Haec recordatus sum, et effudi super me animam meam; quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.
PL 14, 1003Aだからあちらでも、「義人の口は知恵を思い巡らす」。それは、彼自身が天の幕屋の、より高い奥所、聖なる喜びと歓びに満ちた所に至るまでである。ダビデがこう語って、聖書が我々に教えたとおりである。「私はこれらを思い起こし、私の魂を私の上に注ぎ出した。私は驚くべき幕屋の場所に、神の家に至るまで入るからである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.67.8
In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI, 5) . Ergo et sedentes in hac corporea domo, et egressi hinc, atque ambulantes in via, cum rapiemur, si meremur, obviam Christo, et dormientes loquemur.
PL 14, 1003B歓びと告白の声の中に、祝宴をなす者の響きがある(詩篇41:5)。だから、この体の家に座しているときも、ここから出て道を歩んでいるときも、もし我々がそれに値するなら、キリストに出会うために引き上げられるときも、眠るときも、我々は語るであろう。