Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.1
(Vers. 10.) Nunc autem repulisti et confudisti nos. Et non progredieris Deus in virtutibus nostris.
PL 14, 1102A(第10節)「だが今、汝は我々を退け、辱めた。神よ、汝は我々の軍勢とともに進み出ないであろう〔virtutibus は「力」「徳」とも読める。第26段落以下の講解に合わせて「軍勢」と取った〕」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.2
Cum ipse sanctus David alio loco dixerit: Quia non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14) ; quomodo hoc loco ait: Repulisti nos; praesertim cum haec de plebe dicat, cui non mediocria insignia propriae virtutis enumeret?
PL 14, 1102A聖なるダビデ自身が別の箇所で「主は自らの民を退けない」(詩篇93:14)と言っているのに、この箇所ではどうして「汝は我々を退けた」と言うのか。しかも彼がこれを語るのは、自らの徳の少なからぬしるしを数え上げているその民についてなのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.3
Neque enim mediocre est dicere quod tempestates et variae tentationes super se venerint, et obliti non sint Dominum Deum suum, et inique non egerint in Testamentum ejus (Infra vers. 19) , et caetera quae sequuntur.
PL 14, 1102B実際、嵐と様々な試みが自分たちの上に来ても、自分たちの主なる神を忘れず、その契約に対して不正を行わなかった(下の第19節)、などと言うのは、並大抵のことではない。また、それに続くその他のことも、そうである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.4
Unde etiam, Apostolus sanctus interpretatur (Rom. X) , et dicit quod eo usque non repulerit plebem suam Dominus, ut posuerit loquentem eum: Tota die expandi manus meas ad plebem non credentem, et contradicentem (Esai. LXV, 2) .
PL 14, 1102Bそこで聖なる使徒も解釈し(ローマ10章)、主は自らの民をまったく退けなかったので、預言者を立てて、〔主の言葉として〕次のように語らせたほどであった、と言う。「一日中、私は、信じない民、逆らう民に向かって手を広げた」(イザヤ65:2)〔ut posuerit loquentem eum は、主が預言者を語る者として立てた、と取った。eum を主自身と取ることもできる〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.5
Cujus sermonis auctoritate subnixus ait: Dico igitur: Numquid repulit Deus haereditatem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1) . Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit.
PL 14, 1102Bこの言葉の権威に支えられて、使徒は言う。「それゆえ私は言う、神は自らの嗣業を退けたのか。決してそうではない。私もイスラエル人であり、アブラハムの子孫、ベニヤミンの部族の者だからである」(ローマ11:1)。神は、あらかじめ知っていた自らの民を退けなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.6
Sed potest hoc loco dici quoniam ideo non repulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Et videtur in paucis non repulisse quidem populum; tametsi non totum populum, sed ex eo plurimos repulisse.
PL 14, 1102Bだが、この箇所では次のように言える。神が民を退けなかったのは、残りの者たちが恩寵の選びによって救われたからである。確かに少数の者においては民を退けなかったように見える。しかし神は、民全体を退けたのではなくとも、そのうちの大多数を退けたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.7
Unde addidit ponendo responsum Dei, quod non solum in paucis servaverit plebem, sed etiam septem millia virorum sibi reliquerit, qui non curvaverunt genua ante Baal (Ibid., 4) .
PL 14, 1102Cそこで使徒は、神の返答を置いて付け加えた。神は、少数の者において民を保ったのみならず、バアルの前に膝を屈めなかった七千人の男を、自分のために残した、と(ローマ11:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.8
Verum fuerit hoc dictum ab Apostolo secundum Evangelium; quoniam Dominus transierat ad gentes: responsi autem divini tempus referatur ad zelum adhuc fidei ferventem; quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Judaeorum.
PL 14, 1102C確かに、これは使徒によって福音に従って言われたのであろう。主はすでに諸国民のもとへ移っていたからである。だが、神の返答の時は、なお燃えていた信仰の熱意に関わるものとされるべきである。そのときはまだ、預言者たちの恩寵もユダヤ人の民に満ちあふれていたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.24.9
Unde si Eliae tempore negavit Dominus a se plebem repulsam; multo magis tempore David, vel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat.
PL 14, 1102Cそれゆえ、エリヤの時代に主が、民は自分から退けられていないと言ったのなら、ダビデの時代、あるいはコラの子らの時代には、いっそうそうである。そのときにはまだ、選ばれた民の信仰が輝いていたからである。