Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.1
Quid deinde sibi vult quod ait: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis (Matth. XV, 26) ? Utique filios dixit Israelitas, hoc est, populum Judaeorum: catulos autem populum nationum. Quid ergo?
PL 14, 1113Aでは、「子らのパンを取って、小犬たちに投げ与えるのは許されない」(マタイ15:26)と彼が言うのは、何を意味するのか。確かに「子ら」とはイスラエルの人々、すなわちユダヤ人の民を言い、「小犬たち」とは諸民族の民を言ったのである。ではどうなるのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.2
Divitum aut nobiliorum est accipere sacramenta coelestia, et non eorum qui magis ad cognitionem mysterii coelestis pio mentis fervore contendant?
PL 14, 1113A天の秘義を受けることは、富める者や、より高貴な者のものであって、むしろ精神の敬虔な熱意をもって、天の奥義の認識へと励む者たちのものではないのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.3
Et si Israelita fuerit aliquis remissus et negligens, vel contumax, qui rejiciat post se sermones Dei: Chananaeus autem qui impigre velit acquirendis mentem intendere sacramentis; ille potius qui dissimulat, quam iste qui defert studium, praeferendus est?
PL 14, 1113Aまたもし、あるイスラエル人が、気が抜け、怠り、あるいは頑固で、神の言葉を後ろへ投げ捨てるとして、他方カナン人が、秘義を得ようと精神を熱心に向けようとするなら、素知らぬ顔をするあの者のほうが、熱意を差し出すこの者よりも、優先されるべきなのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.4
Non utique. Et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis, respondente Chananaea: Quia et catuli canum edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27) ; studium ejus humilitatemque laudavit, quae non sibi profundum sapientiae a primordio vindicavit; quamvis de finibus Tyri et Sidonis jam esset egressa: sed micas quasdam verbi salutaris quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas.
PL 14, 1113B決してそうではない。それゆえ、彼が何を言い表したのかを、注意深く見なければならない。彼は「子らのパンを取って、小犬たちに投げ与えるのは許されない」と言い、カナンの女が「犬の小犬たちも、その主人たちの食卓から落ちるパン屑を食べるからです」と答えたとき(マタイ15:27)、彼女の熱意と謙遜を称賛した。彼女は、初めから知恵の深みを自分のものと主張せず、すでにティルスとシドンの境から出て来ていたにもかかわらず、救いの言葉のパン屑、その主人たちの食卓から落ちるものを、拾い集めるべきだと信じたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.5
Qui enim diligenter et subtiliter Scripturae verba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum pervenire consuevit.
PL 14, 1113B聖書の言葉を注意深く、精密に探る者は、奥義の奥深さに達するのが常だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.51.6
Unde et huic dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Ibid., 28) ; hoc est, ut aperiatur tibi ostium verbi, et refulgeat vitae aeternae salubre mysterium.
PL 14, 1113Bそれゆえ、この女にこう言われる。「汝の信仰は大きい。汝の望むとおりになれ」(マタイ15:28)。すなわち、あなたに言葉の戸が開かれ、永遠の生命の救いの奥義が輝き出るように、ということである。