ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVII, Caput X 詩篇47篇講解 第X章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1150A · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.1

1

(Vers. 7.) Conferentes denique quanto certamine perveniretur ad finem, quantae contritiones justorum, quantae sollicitudines, qualis adversarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines praepositi terroris, quae vincula continentiae, quae conscientiae verbera, non mediocriter conturbabantur; ne quis tantis vel laboribus vitae austerioris cederet, vel doloribus.

PL 14, 1150A

(第7節)さらに、どれほどの闘いをもって終わりに至るのか、義人たちにどれほどの砕かれがあり、どれほどの憂いがあり、どのような敵がいて、長い労苦によってどれほどの争いがあり、前もって立てられた恐れの苦みがどれほどあり、自制の鎖がどのようなもので、良心の鞭がどのようなものかを比べ合わせて、彼らは並ならず動揺していた。誰かがこれほどの労苦に、あるいはより厳しい生き方の苦痛に屈しないようにと。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.2

2

Sunt enim ibi dolores acerbi et graves; id est, in Ecclesia, in illa civitate Regis magni sunt dolores, sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis.

PL 14, 1150A

そこには激しく重い苦痛があるからである。すなわち教会の中、大いなる王のその都の中には、産みの苦しみのような苦痛がある。キリストが我々の内に形づくられるまで。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.3

3

Neque enim sine dolore Paulus erat, cum videret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum. Ideoque dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 14, 1150A

パウロも、愚かなガラテヤ人たちにおいて、自分の教えの進みがいっそう遅いのを見たとき、苦痛なしにはいなかった。だから言っていた。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、再び産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.4

4

Testificatur et Dominus in Evangelio graves esse parturientis dolores; cum dicit: Mulier cum parturit, tristitiam habet; quia venit dies ejus: cum autem pepererit puerum, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est homo in hoc mundo (Joan. XVI, 21) .

PL 14, 1150B

主もまた福音において、産む女の苦痛が重いことを証しする。こう言うときである。「女は産むとき、その時が来たので悲しみを持つ。しかし男の子を産んだなら、この世に人が生まれた喜びのために、もはやその悲しみを思い出さない」(ヨハネ16:21)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.5

5

Magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum acquirat; ne sine gubernatore quasi navis in saeculi istius salo fluctuet. Denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad Patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent.

PL 14, 1150B

したがって、人が自らのためにキリストを獲得するのは大いなる労苦である。舵取りなしに、船のようにこの世の海で漂うことのないためである。実際、使徒たちは、キリストが父のもとへ帰ると語ったとき悲しんだ。導く者がいなくなって見捨てられると思ったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.10.6

6

Gaudium Christus est. Ipse est et puer quem parturit, qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. Qui pepererit, et enutrierit, exsultat: qui parturit, quatitur atque compungitur.

PL 14, 1150B

喜びとはキリストである。キリストは、その人が産むところの男の子でもある。その人は自らの精神の胎に救いの霊を受けたのである。産み、養った者は歓喜する。産んでいる者は、揺さぶられ、刺されるように痛む。