Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.1
(Vers. 5.) Ergo impii non resurgunt in judicio. hoc est, in portionem eorum qui judicium subituri sunt; nec peccatores resurgunt in consilio justorum.
PL 14, 951C(第5節)それゆえ、不敬虔な者たちは裁きにおいて復活しない。すなわち、裁きを受けることになる者たちの分け前へは〔復活しない〕。罪人たちも、義人たちのはかりごとのうちには復活しない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.2
Vides quia surgunt impii, et non surgunt in judicio justorum, quia peccatores etsi non resurgunt in consilio justorum; resurgunt tamen in judicio.
PL 14, 951C不敬虔な者たちは起き上がるが、義人たちの裁きにおいては起き上がらないことが分かる。罪人たちは、義人たちのはかりごとのうちには復活しなくとも、裁きにおいては復活するからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.3
Unde videntur qui bene crediderunt, et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non judicari, sed surgere in consilio justorum: peccatores autem qui non possunt inter justos surgere, surgent in judicio. Habes duos ordines.
PL 14, 951Cここから、正しく信じ、その信仰を行いによっても果たした者たちは、自ら裁かれることなく、義人たちのはかりごとのうちに起き上がると見える。他方、義人たちの間に起き上がることのできない罪人たちは、裁きにおいて起き上がる。ここに二つの階級がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.4
Tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt, jam judicati sunt; et ideo non surgunt in judicio, sed ad poenam: dilexerunt enim magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19) ; et ideo judicium eorum poena est, et forte poena tenebrarum.
PL 14, 951C第三のものとして不敬虔な者たちが残る。彼らは信じなかったので、すでに裁かれている。それゆえ、裁きにおいてではなく、刑罰へと起き上がる。「彼らは光よりもむしろ闇を愛した」(ヨハネ3:19)からである。それゆえ彼らの裁きは刑罰であり、おそらく闇の刑罰である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.5
Et poterat quidem intelligi quod ii qui mala opera habent, credentes tamen in Christum, volentes quidem recte vivere; sed victi illecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem: id est, utrumque dilexerunt, sed magis tenebras.
PL 14, 952A確かに、次のようにも解し得た。悪い行いを持ちながらキリストを信じ、正しく生きようとは望んだが、罪の誘惑に負けた者たちが、光よりも闇を愛したのだ、と。すなわち、両方を愛したが、より多く闇を愛したのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.6
Sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto quod dilexerunt tenebras, et non lucem; lux enim Christus est. Qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem vel dilexisse credantur, quam nescierunt.
PL 14, 952Aしかし、信じなかった者たちについて先に述べているので、「彼らは闇を愛した」というのは、闇を愛して光を愛さなかったという意味に受け取るべきだと私は思う。光とはキリストだからである。したがって、光を信じなかった者たちが、知りもしなかった光を愛したとさえ考えられるのは、不合理である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.56.7
Nescierunt enim, neque intellexerunt, in tenebris ambulant sicut scriptum est (Psal. LXXXI, 5) .
PL 14, 952A実に彼らは、「知らず、悟らず、闇の中を歩む」と書かれているとおりの者である(詩篇81:5)。