ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XX 詩篇40篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1076B · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.1

1

Naturale est omnibus terrenis animantibus, et volatilibus coeli, et piscibus maris nasci et mori: homini vero quem pretiosiorem caeteris terrae animantibus Deus fecerat, hanc praecipue contulit gratiam, ut mortuus reviviscat.

PL 14, 1076B

地上のすべての生き物、天の鳥、海の魚にとって、生まれ、死ぬことは自然である。だが人間には、神が地のほかの生き物より貴く造ったので、とりわけこの恩寵を授けた。死んだ者がよみがえるという恩寵である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.2

2

Haec ergo adjectio dicitur ad renovationem vitae superioris. Denique et Ezechiae regi cum praescripsisset Dominus, quod vitae suae tempus implesset: et per Esaiam mandasset, ut ordinaret domum suam; quia moriturus esset: atque ille orasset ad Dominum, et flevisset fletu magno; misertus Dominus mandavit ei: Ecce adjicio ad tempus tuum annos quindecim (Esai. XXXVIII, 5) .

PL 14, 1076B

それゆえこの「付け加え」は、先の命の更新について言われる。実際、王ヒゼキヤについても、主が、彼がその命の時を満たしたと定め、イザヤを通して、死ぬことになるから自分の家を整えるよう命じ、彼が主に祈って大いに泣いたとき、主は憐れんで彼に命じた。「見よ、私は汝の時に十五年を加える」(イザヤ38:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.3

3

Et alibi sanctus David ait: Dies super dies regis adjicies annos ejus (Psal. LX, 7) . Inventum ergo homini quod addatur: Deo autem addi nihil potest; quia scriptum est: Non est adjicere, neque minuere, in quo perfecta et plena sunt omnia (Eccli. XXVIII, 5) .

PL 14, 1076C

また別の箇所で、聖なるダビデは言う。「汝は王の日々に日々を、その年々を加える」(詩篇60:7)。したがって、人には加えられるものが見いだされる。だが神には何も加えられえない。書かれているからである。「すべてのものが完全で満ちているところには、加えることも減らすこともない」(集会の書28:5)〔ミーニュの引照は集会の書28:5。集会の書18:5 に当たる〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.4

4

Etsi Christus resurrexit, utique in eo quod assumpserat, resurrexit, in quo plenitudini divinitatis ejus nihil vel decedere potuit, vel accedere.

PL 14, 1076C

キリストは復活したが、それはもちろん、引き受けたもののうちで復活したのであり、そこにおいて彼の神性の充満から何かが去ることも、加わることもありえなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.5

5

Deus enim incorporeus et immortalis est, cujus summa natura, et plenitudo virtutum sine ulla carnis accessione signatur.

PL 14, 1076C

神は体を持たず、不死であり、その最高の本性と諸々の力の充満は、肉の何の付加もなしに示されるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.6

6

Caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo, et pietatis jure suscepit; ut captivam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. Et pulchre ait: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat?

PL 14, 1076D

だが肉は、キリストにおいては経綸に属する。彼はそれを、憐れみの名と慈愛の権利によって引き受けた。捕らわれた肉を贖い、汚れた肉を洗い、死んだ肉をよみがえらせるためである。そして彼は見事に言う。「眠る者は、再び起き上がることを加えないのか」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.7

7

Non dixit, non adjicitur; sed, non adjiciet ut resurgat; eo quod ipse se Dei Filius resuscitavit; sicut supra diximus dixisse eum Judaeis: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 14, 1076D

彼は「加えられない」とは言わず、「再び起き上がることを加えない」と言った。神の子自らが自分をよみがえらせたからである。我々が先に、彼がユダヤ人に言ったと述べたとおりである。「この神殿を壊せ。三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.8

8

Adjectionem accepit caro, quasi sumpta de homine, suscepta de Virgine: sed quasi Deus adjectionem ipsam operatus est, qui virtute propria resurrexit; ut esset suae resurrectionis operator.

PL 14, 1076D

肉は付け加えを受けた。人から取られ、おとめから引き受けられたものとして。だが神としては、彼自らがその付け加えを働いた。自らの力で復活し、自らの復活の働き手となったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.20.9

9

Ut autem intelligas quod et Pater Filium, et Filius ipse se resuscitaverit, agnosce operationem illam divinae fuisse virtutis; quia Patri et Filio una virtus, communis operatio; quandoquidem una atque eadem substantia Trinitatis est.

PL 14, 1077A

だが、父が子をよみがえらせ、子自身も自らをよみがえらせたことをあなたが悟るために、その働きが神の力に属するものであったと認めよ。父と子には一つの力、共通の働きがあるからである。三位一体の実体は一つ、同一だからである。