ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XXVII 詩篇40篇講解 第XXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1080B · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.27.1

1

Hic itaque equus in figura et ante est demonstratus tempore Machabaeorum, quem sedebat dux ille militiae coelestis aureis armis refulgens, qui Heliodorum depeculatorem illum depositi vidualis, caeterorumque quae sacrae fuerant commendata custodiae, et stravit, et perculit, et postea exoratus Oniae precibus sacerdotis vitali usui reformavit.

PL 14, 1080B

したがって、この馬は象りとして、すでに先にマカバイ人の時代に示された。その馬には、金の武具に輝くあの天の軍勢の指揮官が座っていて、寡婦の預かり金と、聖なる保管に委ねられていたその他のものを奪ったヘリオドロスを、打ち倒し、打ちのめし、のちに祭司オニアの祈りに懇願されて、生きる務めへと戻したのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.27.2

2

Unde vere in eo arma aurea refulserunt; quia solus equum hunc sedit, et vicit, in quo nullus culpae immunis evasit. Non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: non Abraham, non Isaac, non Jacob, non Moyses. Omnes enim sub peccato, omnes sub morte.

PL 14, 1080B

それゆえ、まことに彼のもとで金の武具が輝いた。この馬に座して勝ったのは彼ただ一人であり、その〔馬の〕うちで咎を免れて抜け出た者は誰もいなかったからである〔in quo の係りは定かでない。馬のうちで、と取った〕。悪が彼の心を変えることのないように連れ去られたエノクも、そうではない。アブラハムも、イサクも、ヤコブも、モーセもそうではない。すべての者は罪の下にあり、すべての者は死の下にあるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.27.3

3

Denique regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Solus iste est qui peccatum non fecit: solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ?

PL 14, 1080C

実に「死はアダムからモーセまで支配した」。罪を犯さなかったのは彼ただ一人であり、世の罪を取り去ったのはキリストただ一人であり、死に向かって言ったのである。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:55)。