Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.49.1
Sed tamen quia ipse in posterioribus pene motos pedes suos dixit (Psal. LXXII, 2) , ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum poenitentiae, ibi opinionem ejus erroris excludi, quod divitiae et successus prosperior flagitiosorum nos movere non debeant.
PL 14, 1034Cだが彼自身が後の箇所で、自分の足はほとんど揺らいだと言ったのだから(詩篇72:2)、ここから何か疑いが生じないよう、考えよ。ここでは、我々が悔い改めの情を教えられ、そこでは、あの誤った見解が退けられて、富や悪人たちのより順調な成功が我々を動かしてはならないことが教えられるのである〔ibi 以下の構文は取りにくい。quod 以下を退けられる誤りの中身ではなく、教えられることと取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.49.2
Consuetudo autem locutionis in Scripturis divinis hujusmodi reperitur. Sic enim et alibi: Dum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati (Psal. CXXV, 1) . Quamquam sanctus non in ostensione verborum, sed in virtute spiritus probari se velit.
PL 14, 1034C聖書における語法は、このようなものと見いだされる。実際、別の箇所にもこうある。「主がシオンの捕囚を連れ戻したとき、我々は慰められた者のようになった」(詩篇125:1)。もっとも、聖なる人は、言葉の見せかけによってではなく、霊の力によって、自らが証明されることを望む。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.49.3
Sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consuevit.
PL 14, 1034Cゆえに我々は常に意味を見なければならない。その意味さえ、ヘブライ語からギリシア語へ、ギリシア語からラテン語へと頻繁に訳されることで、弱められるのが常である。