Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.26.1
Deinde etiam specialiter pro se orat; ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad Dominum: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, id est non in superbiam incidam. Denique et alibi meminit sui dicens: Si non ambulavi in magnis (Psal. CXXX, 1).
PL 14, 964Dそれから彼は、自分自身のためにも特に祈る。我々が主に向かってどのように祈るべきかを教えるためである。彼は言う、「傲慢の足が私に来ることなく」。すなわち、私が傲慢に陥らないように、ということである。実際、別の箇所でも彼は自らについて思い起こして言う。「もし私が大いなるものの中を歩まなかったなら」(詩篇130:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.26.2
Hic oravit, ibi implevit: non implesset, nisi orasset. Cavenda superbia, quae etiam in prosperis supplantat. Denique gravius Adam in paradiso cecidit, quam si cecidisset in terra. De altissimis cadere, praecipitium est: in planis lapsus vocatur.
PL 14, 965Aここで彼は祈り、あそこで成し遂げた。祈らなかったなら、成し遂げなかっただろう。傲慢は警戒しなければならない。それは順境においてさえ人の足をすくうからである。実際、アダムは楽園で、地上で倒れた場合よりも重く倒れた。最も高い所から落ちるのは墜落であり、平地でのそれはつまずきと呼ばれる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.26.3
Ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite ejus. Non mirum ergo si errat vestigium, ubi oculus non habetur. Praecedat oculus, ut pes sequatur. Quomodo enim in tenebris viator incederet?
PL 14, 965A傲慢な者の足が迷うのは、頭を保たないからである。「賢者の目はその頭にある」からである。それゆえ、目が保たれていないところで足跡が迷うのは、不思議ではない。目が先に行き、足がそれに従うようにせよ。闇の中で、旅人がどうして歩めようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.26.4
Cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus viam luna non monstret. Et tu in nocte es saeculi, monstret tibi Ecclesia viam; ex alto te justitiae sol illuminet, ut lapsum timere non possis.
PL 14, 965A夜には、世の目のような月が道を示さなければ、足はすぐにつまずく。あなたもまた世の夜の中にいる。教会があなたに道を示すようにせよ。高みから正義の太陽があなたを照らすようにせよ。そうすれば、あなたは転倒を恐れずにすむ。