Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.1
(Vers. 7.) Subditus esto Domino, et obsecra eum. Non solum ut subjectus sis Deo, moneris; sed etiam ut obsecres Dominum, quo possis tuae studium subjectionis implere, sicut et supra ait: Revela Domino viam tuam, et spera in eum.
PL 14, 973B(第7節)「主に服せよ、彼に懇願せよ。」あなたは、神に服するようにとだけでなく、主に懇願するようにとも勧められている。服従への熱意を果たすことができるためである。先に彼が言ったとおりである。「主に汝の道を明らかにせよ、彼に望みを置け。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.2
Non solum revelare viam tuam te convenit; sed etiam sperare in Dominum. Bona autem subjectio, non abjecta, non vilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim Deo est subditus, qui facit Domini voluntatem.
PL 14, 973Bあなたにふさわしいのは、自分の道を明らかにすることだけでなく、主に望みを置くことでもある。善き服従とは、卑しめられたものでも低いものでもなく、栄光あり崇高なものである。主の意志を行う者こそ、神に服しているのだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.3
Denique quis ignorat quod sapientia mentis praestantior, quam carnis sapientia sit? Sapientia autem mentis subjecta est Dei legi; sapientia carnis non est subdita. Et addidit Apostolus: Nec enim potest (Rom. VIII, 7) .
PL 14, 973C実際、精神の知恵が肉の知恵にまさることを、知らぬ者があろうか。精神の知恵は神の律法に服するが、肉の知恵は服さない。使徒は付け加えた。「それは、できないからである」(ローマ8:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.4
Esto ergo subditus, hoc est, proximus Christo, ut Legem impleas. Denique Christus faciendo voluntatem Patris, Legem implevit. Et ideo finis est Legis, et plenitudo est charitatis; quia diligens Patrem, affectum omnem ejus adhibuit voluntati.
PL 14, 973Cそれゆえ、服する者であれ。すなわち、キリストに近い者であれ。律法を満たすために。実際、キリストは父の意志を行うことによって、律法を満たした。それゆえ彼は律法の終わりであり、愛の充満である。父を愛して、その全き心情を父の意志に向けたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.5
Unde pro gloria Apostolus dixit: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 18) .
PL 14, 973Cだから使徒は、栄光について言った。「万物が彼に服したとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服させた者に服するであろう。神が万物において万物となるためである」(一コリント15:18)〔引照は刷られたまま写す。この句は一コリント15:28 にある〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.6
Et ipse de se ait: Nonne Deo subdita est anima mea; ab ipso enim salutare meum (Psal. LXI, 2)? Denique pro pietate erat, non pro infirmitate, Joseph et Mariae parentibus subditus.
PL 14, 973Cまた彼自身が自らについて言う。「私の魂は神に服するのではないか。彼から私の救いがあるからである」(詩篇61:2)。実際、彼が両親であるヨセフとマリアに服したのは、敬虔のためであり、弱さのためではなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.7
Gloria autem Christi maxima, ut se universorum hominum pectoribus infundat, et omnes revocet ab impietate perfidiae, et gentilitatis affectu, ut sibi faciat esse subjectos.
PL 14, 973Dキリストの栄光は最大であり、それは、すべての人々の胸に自らを注ぎ、すべての人を不信の不敬虔と異邦の心情から呼び戻して、自らに服する者とすることである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.8
Cum autem sibi subjecerit omnia, cum intraverit plenitudo gentium, et salvus factus fuerit omnis Israel, et toto orbe unum fuerit corpus in Christo; tunc erit et ipse subjectus, munus suum Deo Patri offerens, et quasi Princeps omnium sacerdotum, et coelestibus corpus altaribus, ut sit sacrificium fides omnium.
PL 14, 973Dしかし、万物を自らに服させ、諸国民の充満が入り、全イスラエルが救われ、全世界において一つの体がキリストにおいてあるとき、そのとき彼自身も服するであろう。自らの捧げ物を父なる神に献げ、いわばすべての祭司の大祭司として、また天の祭壇に〔自らの〕体を〔献げ〕、すべての人の信仰がいけにえとなるようにするのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.9
Pietatis ergo est ista subjectio, quod erit subjectus in corpore Dominus Jesus, cujus nos sumus corpus et membra. Esto ergo homo subjectus Christo, hoc est, subditus sapientiae Dei, subditus verbo, subditus justitiae, subditus virtuti; quia haec omnia Christus est.
PL 14, 974Aそれゆえ、この服従は敬虔によるものであって、主イエスが体において服するであろうということである。我々はその体であり肢体である。それゆえ、キリストに服する人であれ。すなわち、神の知恵に服し、言葉に服し、正義に服し、力に服せよ。これらすべてがキリストだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.10
Omnis homo Deo se subjiciat; non enim unum, sed omnes docet ut subjiciant cor suum, subjiciant animam suam, subjiciant carnem suam, quo sit Deus omnia in omnibus.
PL 14, 974Aすべての人は神に自らを服させよ。彼は、一人にではなく、すべての人に、自らの心を服させ、自らの魂を服させ、自らの肉を服させ、神が万物において万物となるように教えるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.11
Subjectus ergo est qui plenus est gratiae, et suscipit jugum Christi, et mandata Domini strenue et incunctanter exsequitur; sine subjectione autem, qui se frustra extollit, sensu propriae carnis inflatus, insolens devotionis et piae declinans observantiam servitutis, quam ipso jure naturae Auctori debemus aeterno.
PL 14, 974Aそれゆえ服する者とは、恩寵に満ち、キリストの軛を受け、主の命令を力強くためらわずに果たす者である。これに対して、服従なき者とは、いたずらに自らを高め、自分の肉の感覚に膨らみ、献身に不慣れで、本性の権利そのものによって永遠の創造者に我々が負う、敬虔な奉仕の務めを避ける者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.16.12
Postremo qui sine peccato est, subjectus est Christo, quoniam redemptus a Domino est; qui autem in peccato est, non potest dici liber, sed servus, quem gravia tenent vincula peccati.
PL 14, 974B最後に、罪なき者はキリストに服している。主によって贖われたからである。これに対して、罪の中にいる者は、自由な者とは言えず、重い罪の鎖に捕らわれた奴隷である。