ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XVII 詩篇48篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1162A · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.1

1

Simus ergo docibiles Dei; ut nemo nostrum videat interitum in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi, vel principes Judaeorum, quando simul insipiens et stultus peribunt. Non idem est utrumque.

PL 14, 1162A

それゆえ、我々は神に教えられる者となろう。あの日、この世の賢者たちやユダヤ人の指導者たちが永遠の死に定罪されるとき、我々のうちの誰も滅びを見ないためである。そのとき、無分別な者と愚かな者は、ともに滅びる。この二つは同じではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.2

2

Stultus est qui nihil sapit, et stulta intelligit: insipiens, qui male sapit. Dixit insipiens, quia non est Deus.

PL 14, 1162A

愚かな者とは、何も味わい知らず、愚かなことを悟る者であり、無分別な者とは、悪しく味わい知る者である。無分別な者は「神はいない」と言った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.3

3

Quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat: improbus quoque dicitur; eo quod probitatem malitia sua destruere velit, non quia probitatem ignoret.

PL 14, 1162A

同様に、不正な者とは、公正を知らないからではなく、自らの心のよこしまさのゆえに不正を行うからそう呼ばれる。よこしまな者もまた、そのように言われる。高潔さを知らないからではなく、自らの悪意によって高潔さを壊そうとするからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.4

4

Ipse ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt divitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis haeredem reperire non possunt. Legitimi enim dicunt: Quia filii Dei sumus.

PL 14, 1162A

それゆえ、この無分別な者と愚かな者は、滅びるとき、自らの富を他人に残す。愚かさとよこしまさの、自らの正当な相続人を見いだせないからである。正当な者たちは言う。「我々は神の子である」と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.5

5

Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16 et 17) . Insipientes ergo divitias non habent, quia nec haereditatem habent.

PL 14, 1162B

「子であるなら、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとともに共同の相続人である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむのであれば」(ローマ8:16、17)。それゆえ無分別な者たちは富を持たない。相続をも持たないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.6

6

Non habent divitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. Non habent haereditatem, quia sola est haereditas credentibus in Domino. Suas autem divitias habent.

PL 14, 1162B

不信の者たちは富も所有も持たない。信仰ある者にとっては、全世界が所有だからである。彼らは相続を持たない。相続は、主にあって信じる者たちだけのものだからである。ただし彼らは自らの富を持つ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.7

7

Ideoque avarus dicit: Non habeo quo congregem fructus meos (Luc. XII, 17) ; non enim verus fructus, sed avari fructus, pecunia est. Et Dominus avaro dicit: Vade, vende bona tua . . . et veni; sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 14, 1162B

それゆえ貪欲な者は言う。「私には、自分の実りを集める場所がない」(ルカ12:17)。真の実りではなく、貪欲な者の実りとは、金銭だからである。そして主は貪欲な者に言う。「行って、汝の財産を売り……そして来て、私に従え」(マタイ19:21)〔底本は引用の途中を省略している〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.8

8

Non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt avari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt. Vende, inquit, quae putas tua esse; cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt: et sequere me, ut bonum immortale cognoscas.

PL 14, 1162B

財産は完全な善ではなく、これらは、何らかの利得の内に据えられた、貪欲な者の財にすぎない。「汝が自分のものと思っているものを売れ」と主は言う。「それらは汝のものではない。川のように他人へと移っていくからである。そして私に従え。不滅の善を知るために」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.17.9

9

Sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus Deus abscondit, quae parvulis revelavit. Peribunt simul, et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus, et alienis relinquent divitias suas; quia non invenit nequitia legitimum successorem.

PL 14, 1162C

それゆえ賢者たちは滅びへと導かれる。神は、幼子たちに現したことを、彼らには隠したからである。無分別な者と愚かな者は、ともに滅び、一つの同じ場所にいる。そして自らの富を他人に残す。邪悪は、正当な後継者を見いだせないからである。