Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.7.1
Accedit ad cruciatus gravioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi videntur esse praelati, qui ne gentis quidem, alicujusve nationis nomen attollant.
PL 14, 969Cより重い苦痛の悲惨に加わるのは、罪人たちが諸国民のうちから自分に優先されたと見えることである。しかもその者らは、一つの民の名、あるいは何らかの民族の名すら掲げていない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.7.2
Nam omnis congregatio cujusque regionis nomen sibi vindicare consuevit, ut Aegyptii, Aethiopes, Syri, Judaei, Arabes, provinciae suae terrarumque suarum vocabulum praeferunt: nos de diversis populis congregati, vocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare; et ideo quia nomen non habebamus in terris, de coelo accepimus, ut Christi populus diceremur.
PL 14, 969C実際、どの会衆も、自らの地方の名を我がものとするのが常であり、エジプト人、エチオピア人、シリア人、ユダヤ人、アラブ人は、自らの属州と国土の呼び名を掲げる。だが我々は、さまざまな民から集められたので、一つの民の呼び名を我々のものとすることができない。それゆえ、地上には名がなかったので、天から名を受け、キリストの民と呼ばれるようになった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.7.3
Sed hoc gentilis stultitiam putat, Judaeus opprobrium. Verum est ergo quod scriptum est, quia ultus est Deus propriam contumeliam, Ecclesiam sibi ex non gente quaerendo; et eam ex gente insipiente, vetusto illi atque regali populo praeferendo.
PL 14, 969Cだが異邦人はこれを愚かさと考え、ユダヤ人は恥辱と考える。それゆえ、書かれていることは真実である。神は、民ならぬものから教会を自らのために求め、愚かな民から教会を選んで、あの古く王家の民に優先させることによって、自らへの侮辱に報いたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.7.4
Quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: Quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27) . Et iterum: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18) .
PL 14, 969D優先された愚かな民が何であるかは、〔使徒が〕言うのを聞け。「神は世の愚かなものを選んだ、知恵ある者たちを辱めるために」(一コリント1:27)。また、「汝らのうちで誰かがこの世で自分は知恵ある者だと思うなら、知恵ある者となるために愚かな者になれ」(一コリント3:18)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.7.5
Reddidit ergo, non intulit Dominus aemulationis communionem; ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.
PL 14, 969Dそれゆえ主は、妬みの共有を報い返したのであって、持ち込んだのではない。それは模倣の形においてではなく、不法の刑罰においてあるように、というのである。