Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.1
(Vers. 3.) Recte ergo dicit Propheta: Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabitata terram, et pasceris in divitiis ejus.
PL 14, 971B(第3節)それゆえ預言者は正しく言う。「主に望みを置け、善を行え。地に住め〔底本は inhabitata。inhabita と読む〕。そうすれば、汝はその富で養われる」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.2
Quae est terra quam suadet inhabitandam, nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare vomeribus, ne longo inhorrescat situ?
PL 14, 971B彼が住むよう勧める地とは、あなたの魂でなくて何であろうか。あなたはこれをよく耕さねばならず、霊的な鋤でしばしば耕して、長い放置のために荒れ果てることのないようにせよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.3
Bonus enim agricola quotidiana operatione et pervigili sollicitudine exercet agrum suum, et propria rura custodit; ne devastet ea aper de sylva, et fructus maturos raptor eripiat.
PL 14, 971C善い農夫は、日々の働きと眠らぬ心配りで自分の畑を耕し、自分の田畑を守る。森からイノシシがそれを荒らさず、略奪者が熟した実を奪わないようにするためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.4
Ara ergo terram tuam, ut cum venerit, qui seminat verbum, animam tuam inveniat praeparatam; ne supra inculta cordis tui decidat semen, et veniant aves coeli, et diripiant quod fuerit seminatum.
PL 14, 971Cそれゆえ、あなたの地を耕せ。言葉を蒔く者が来たとき、あなたの魂が整えられているのを見いだすように。種があなたの心の耕されていない所の上に落ち、空の鳥が来て、蒔かれたものを奪い去ることのないようにせよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.5
Quae sit ergo terra, audi dicentem: Ecce exiit qui seminat, seminare agrum suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, aliud supra petram, aliud supra terram bonam . . . . (Luc. VIII, 5 et seq.) .
PL 14, 971C地とは何であるかは、こう言う者の言葉を聞け。「見よ、種を蒔く者が、自分の畑に蒔きに出て行った。蒔くうちに、あるものは道端に、あるものは岩の上に、あるものは良い地の上に落ちた。……」(ルカ8:5以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.6
Quod autem supra terram bonam, ii sunt qui in corde bono audientes verbum retinent, et fructum afferunt per patientiam (Ibid., 15) . Mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est, gratiae spiritalis.
PL 14, 971C「良い地の上」にあるものとは、良い心で言葉を聞いて保ち、忍耐によって実を結ぶ者たちである(ルカ8:15)。それゆえ、あなたの心は清くあれ、あなたの魂は清くあれ。善良さの実、すなわち霊的な恩寵の実をもたらすことができるように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.7
Bonitas enim fructus est Spiritus sancti; sicut scriptum est: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia (Galat. V, 22) . Hi sunt fructus, quorum divitiis pascimur, et ubertate satiamur.
PL 14, 971D善良さは聖なる霊の実だからである。書かれているとおり、「霊の実は、愛、喜び、平和、忍耐、慈愛、善良、信仰、慎ましさ、節制である」(ガラテヤ5:22)。これらこそが、その富によって我々が養われ、その豊かさによって満たされる実である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.8
In hac terra vitem illam fructiferam justus Noe plantavit, et de fructu ejus bibit, atque intimo corde solutus est; quando eum laudabili pietatis amictu induit virtutum suarum geminata posteritas.
PL 14, 971Dこの地に、義人ノアはあの実り豊かなブドウの木を植え、その実から飲んで、心の奥まで緩んだ。そのとき、彼の徳を受け継いだ二人の子孫が、称賛すべき敬虔の衣を彼に着せたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.9
Alio quoque loco nobis istas Propheta sanctus divitias demonstravit, quibus erat dives in Christo, et omnibus quae ad vitam aeternam conducerent, abundabat.
PL 14, 971D別の箇所でも、聖なる預言者は我々にこれらの富を示した。彼はそれによってキリストにあって富み、永遠の生命に導くすべてのものに満ちていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.10
Et re vera quis ditior, quam qui dives in Domino est; ut possit dicere: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, quasi in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14) ? Quid enim poterat deesse viro, qui coelestibus ditabatur oraculis?
PL 14, 972A実際、主において富む者にまさって富む者があろうか。彼は言うことができる。「汝の証しの道において、私はあらゆる富においてのように喜んだ」(詩篇118:14)。天の託宣によって富んでいた人に、何が欠けえようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.12.11
Et ideo suadet hoc psalmo, ut thesaurum illum nobis quaeramus aeternum, et delectationem ejus acquisitione capiamus.
PL 14, 972Aそれゆえ彼はこの詩篇で、あの永遠の宝を我々が求め、その獲得によってその喜びを得るよう勧める。