Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.1
Pulchre autem quinque libri et unum Psalterium; quoniam quinque sensibus homo exterior vivificatur: et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante Deum locuples Petri apostoli testimonio reperitur (I Pet. III, 4) .
PL 14, 1086A五つの書と一つの詩篇であるのは見事である。外なる人は五つの感覚によって生かされ、また、我々の内なる、心の隠れた人は、五つの霊的な感覚によって完成されるからである。この人こそ、使徒ペトロの証言によれば、ただ一人神の前に豊かな者と見いだされる(一ペトロ3:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.2
Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) . Habes unum sensum. Et sicut sunt qui oculos habent, et non vident; ita sunt qui oculis non videntibus, plus videre creduntur. Unde et prophetae dicebantur videntes, etiam qui oculis non viderent.
PL 14, 1086A「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)と言う。あなたは一つの感覚を持っている。そして、目を持っていても見ない者がいるように、見えない目でありながら、より多く見ると信じられている者たちがいる。それゆえ預言者たちは、目で見なくとも、「見る者」と呼ばれた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.3
Bonus etiam ille odor, de quo Apostolus dixit: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Unde et Job dicit: Et Spiritus divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 3) . Idem ergo odor Christi, et Spiritus sancti est Deo; quia unus odor est Trinitatis.
PL 14, 1086Bあの香りも善いものであり、それについて使徒は言った。「我々は神にとってキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。それゆえヨブも言う。「そして私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。したがって、キリストの香りと聖なる霊の香りは、神にとって同じである。三位一体の香りは一つだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.4
Est et interior cibus, de quo dixit Dominus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelo est (Joan. IV, 34) .
PL 14, 1086B内なる食物もあり、それについて主は言った。「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.5
Est et interior tactus, quo Christum tetigit mulier illa in Evangelio, quae per duodecim annos sanguinem profluebat, nec a medicis acceperat sanitatem; sed accepit a Christo. Fidei tactus est, quo tangitur Christus.
PL 14, 1086B内なる触覚もあり、それによって福音書のあの女は、キリストに触れた。十二年間血を流し続け、医者たちからは癒しを受けられず、キリストから受けた女である。信仰の触覚こそ、それによってキリストが触れられるものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.6
Denique eam homines non videbant; sed videbat Jesus, et se vidisse testatus est dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego cognovi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Cognitio Christi, collatio sanitatis est.
PL 14, 1086Cすなわち、人々は彼女を見なかったが、イエスは見ており、見たと証して言った。「誰かが私に触れた。私は、力が私から出て行ったことを知ったからである」(ルカ8:46)。キリストを知ることは、癒しを与えることである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.39.7
Ergo quoniam decem sensus homini inesse manifestum est; ideo David, qui et foris et intus canebat; foris corpore, intus corde, dicit in psalmo: In decachordo psalterio psallam tibi (Psal. CXLIII, 9) .
PL 14, 1086Cこうして、人には十の感覚が備わっていることが明らかであるから、外でも内でも歌ったダビデは、外では体で、内では心で歌い、詩篇で言う。「十弦のプサルテリウムで、私は汝に歌おう」(詩篇143:9)。