Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.1
Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Adventu Domini Salvatoris adversariae potestates cum sua legione turbatae sunt, jussae ab humanis exire corporibus, et precatae ut mitterentur in porcos.
PL 14, 1141A「諸国民は乱れ、諸王国は傾いた。いと高き者は声を出し、地は動いた」。救い主である主の到来によって、敵対する権力は、その軍団とともに乱された。人の体から出てゆくよう命じられ、豚の中に送られることを願った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.2
Turbatis nequissimis potestatibus, necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. Erat enim grave regnum, quod sibi in grave servitium subjugaverat omnium animos peccatorum; qui enim facit peccatum, servus est peccati.
PL 14, 1141A極悪の権力が乱されたので、偶像の崇拝者たちも乱されざるをえず、罪の諸王国も傾かざるをえなかった。それは重い王国であり、すべての罪人の心を、重い隷従へと自らに服させていたからである。「罪を犯す者は罪の奴隷である」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.3
Regnum autem peccati, mortis est regnum, quod diu toto orbe praevaluit. Unde et Apostolus ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14) .
PL 14, 1141B罪の王国は死の王国であり、長いあいだ全世界で優勢であった。それゆえ、使徒も言う。「しかし死は、アダムからモーセまで、アダムの背反に似た罪を犯さなかった者たちの上にも支配した。彼は来たるべき者の型である」(ローマ5:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.4
Venit veritas, figura cessavit: venit vita, regnum mortis evanuit: venit remissio peccatorum, et peccati vincula resoluta sunt. Ante etiam leviora delicta mortis nexibus stringebantur: post adventum autem Domini salutaris etiam graviora flagitia sunt remissa.
PL 14, 1141B真理が来て、象りは終わった。命が来て、死の王国は消え去った。罪の赦しが来て、罪の鎖は解かれた。以前は、より軽い罪さえも死の絆に縛られていた。しかし救い主である主の到来ののちは、より重い恥ずべき行いさえも赦された。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.5
Inclinata sunt ergo regna spiritalium nequitiarum quae sunt in coelestibus; quia cultus simulacrorum, et illecebra peccati coepit imminui Evangelicae praedicatione doctrinae. Inclinata est perfidia posteaquam coepit fides in nationum regnare pectoribus.
PL 14, 1141Bそれゆえ、天上にある霊的な悪の勢力の王国は傾いた。偶像の崇拝と罪の誘惑が、福音の教えの宣教によって衰え始めたからである。信仰が諸民族の胸を支配し始めたのち、不信は傾いた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.16.6
Inclinantur regna peccati, cum legitur: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) . Inclinavit omnia regna perfidiae voce sua Dominus dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .
PL 14, 1141Cこう読まれるとき、罪の王国は傾く。「罪が、汝らの死ぬべき体を支配してはならない」(ローマ6:12)。主は、不信のすべての王国を、自らの声によって傾けた。こう言ったのである。「労苦し、重荷を負う者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。