Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.1
Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt, aut aliqua dicta superiorum: psalmi nihil praeter quod suum est, habent. Quid igitur psalmo gratius?
PL 14, 924Cそのうえ、詩篇の書き手たちはみな〔底本は scriptores psalmorum。次の文と噛み合わず、本文が崩れているらしい。詩篇以外の書の書き手を言うものと解した〕、自分の書いたものの中に、手本を置くか、先人の何らかの言葉を置いた。詩篇は、それ自身のもの以外に何も持たない。それでは、詩篇にまさって心地よいものがあろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.2
Unde pulchre ipse David: Laudate, inquit, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio (Psal. CXLVI, 1) .
PL 14, 924Dそれゆえ、ダビデ自身がみごとに言う。「賛美せよ。詩篇は善いものだからである。我々の神に、賛美は快く、ふさわしくあれ」(詩篇146:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.3
Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio.
PL 14, 924Dまことにそのとおりである。詩篇は民の祝福であり、神の賛美であり、民衆の称賛であり、すべての人の喝采であり、万人の言葉であり、教会の声であり、信仰の澄んだ告白であり、権威に満ちた敬虔であり、自由の喜びであり、楽しさの叫びであり、喜びのこだまである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.4
Ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a moerore allevat. Nocturna arma, diurna magisteria; scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diversis et disparibus vocibus unam exprimens cantilenam.
PL 14, 924D詩篇は怒りを和らげ、思い煩いを取り去り、悲しみを軽くする。夜の武具であり、昼の教師であり、恐れのときの盾であり、聖なるときの祝祭であり、静けさの象りであり、平和と一致の保証である。竪琴のように、異なり不揃いな声から一つの旋律を生み出す。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.5
Diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. Mulieres Apostolus in Ecclesia tacere jubet: psalmum etiam bene clamant: hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui.
PL 14, 925A日の出は詩篇を響かせ、日の入りは詩篇を鳴り渡らせる。使徒は女たちに教会で黙するよう命じるが、詩篇は女たちもよく声高に歌う。詩篇はあらゆる年齢にとって快く、男女のどちらにもふさわしい。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.6
Hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc veterani tristes in cordis sui jucunditate respondent, hunc juvenes sine invidia cantant lasciviae, hunc adolescentes sine lubricae aetatis periculo et tentamento concinunt voluptatis, juvenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione verecundiae cum sobrietate gravitatis hymnum Deo, inflexae vocis suavitate modulantur.
PL 14, 925A老人たちは、老いの硬さを脱ぎ捨てて詩篇を歌い、悲しみに沈んだ古参兵たちも、心の喜びのうちに応える。若者たちは、放縦のそしりを受けることなく歌い、青年たちは、滑りやすい年ごろの危険も快楽の誘惑もなしに声を合わせて歌う。若い娘たち自身も、主婦としての慎みを損なうことなく詩篇を歌い、少女たちも、恥じらいから滑り落ちることなく、重々しい節度をもって、抑揚をつけた声の甘美さで神への賛歌を歌い上げる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.7
Hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere. Ludus quidam est iste doctrinae majoris profectus, quam cum seria traditur disciplina. Quantum laboratur in Ecclesia ut fiat silentium, cum lectiones leguntur?
PL 14, 925A幼い子らは詩篇を覚えようと熱心になり、乳児たちは詩篇を口ずさんで喜ぶ。ほかのことは習うのを避けるというのに。これは一種の遊びであって、まじめに教える訓練よりも、はるかに大きな学びの進歩をもたらす。朗読が行われるとき、教会で静けさを保つためにどれほど骨が折れることか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.8
Si unus loquatur, obstrepunt universi; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii. Omnes loquuntur, et nullus obstrepit. Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant. In hoc se ministerio David gaudebat videri.
PL 14, 925B一人が話せば、全員がざわめく。ところが詩篇が読まれるときには、詩篇自身が静けさをつくり出す。全員が声を出しているのに、誰も騒がしくしない。王たちも、権力の驕りなしに詩篇を響かせる。ダビデは、この奉仕にあずかる姿を見られることを喜んだ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.9
Psalmus cantatur ab imperatoribus, jubilatur a populis. Certant clamare singuli quod omnibus proficit. Domi psalmus canitur, foris recensetur. Sine labore percipitur, cum voluptate servatur; psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat.
PL 14, 925B詩篇は皇帝たちによって歌われ、民によって喜びの声をあげて歌われる。誰もが、万人に益となるものを声に出そうと競う。詩篇は家で歌われ、外で語り直される。労せずして覚えられ、楽しみとともに保たれる。詩篇は、争う者たちを結び、不和の者たちを交わらせ、傷つけられた者たちを和解させる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.10
Quis enim non remittat ei, cum quo unam ad Deum vocem emiserit? Magnum plane unitatis vinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire! Dispares citharae nervi sunt, sed una symphonia.
PL 14, 925B実際、神に向かって一つの声をあげた相手を、誰が赦さずにいられようか。民全体の数が一つの合唱隊に集まるのは、まことに大きな一致の絆である。竪琴の弦は互いに異なるが、調べは一つである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.11
In paucissimis chordis saepe errant digiti artificis; sed in populo spiritus artifex nescit errare. Psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio.
PL 14, 925Cごくわずかな弦であっても、奏者の指がしばしば誤ることがある。しかし民の中では、奏者である霊は誤ることを知らない。詩篇は、夜の務めの交わりであり、昼の休息の報酬であり、初心者の教育であり、完全な者たちの堅固さである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.9.12
Angelorum ministerium, militia coelestis, hostia spiritalis. Psalmum et saxa respondent: psalmus canitur, et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur. Videmus flere praeduros, flecti immisericordes.
PL 14, 925C天使たちの奉仕であり、天の軍務であり、霊的ないけにえである。詩篇には岩さえも応える。詩篇が歌われると、岩のように硬い胸さえも和らぐ。非常にかたくなな者たちが泣き、憐れみのない者たちが心を曲げるのを、我々は見る。