Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.1
(Vers. 4.) Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam. Cur sit exsultatio universae terrae, evidenter expressit; quoniam Dominus Jesus Ecclesiam sibi ex peccatoribus congregavit.
PL 14, 1147B(第4節)「シオンの山、北の脇腹、大いなる王の都。神はその階段で知られる、その都を受け入れるとき」。なぜ全地の歓喜があるのかを、彼は明らかに述べた。主イエスが、罪人たちの中から教会を自分のために集めたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.2
Itaque qui erant ante latera aquilonis, id est, socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: Exsurge, aquilo, ut veniat auster (Cant. IV, 16) ; facti sunt Christo fideles. Ipsi sunt enim de quibus dicitur: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1) .
PL 14, 1147Cこうして、以前は「北の脇腹」であった者たち、すなわち悪魔の仲間、悪魔に付き従う者たち(悪魔には「北風よ、起きよ、南風が来るように」(雅歌4:16)と言われる)は、キリストに忠実な者となった。彼らこそ、「主に信頼する者はシオンの山のようである」(詩篇124:1)と言われている者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.3
Facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi, et baptismatis sacramentum. Aquilonis intelligibilis gravis est flatus, qui prius tempestates asperrimas et procellas humanis movebat affectibus: coepit suos amittere, qui vexabat alienos.
PL 14, 1147Cこうして彼らは、キリストの恩寵と洗礼の秘跡によって、シオンの山となった。知性で捉えられる北風は重い息吹であり、以前は人間の感情に最も激しい嵐と暴風を起こしていた。他人を苦しめていた者が、自分の者たちを失い始めた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.4
Gentem omnem everterat Judaeorum, nationes omnes suo revinctas tenebat imperio, ipsius erant latera; hoc est, aspirabant cum eo.
PL 14, 1147C〔北風は〕ユダヤの民をすべて覆し、あらゆる民族を縛りつけて自らの支配のもとに保っていた。彼らが北風の脇腹であった。すなわち、彼とともに息を吹いていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.5
Sicut enim principis latera dicimus stipatores ejus et comites, et sicut mulier latus est viri, eo quod morigera ei societate jungatur; ita latera erant diaboli, qui faciebant ipsius voluntatem.
PL 14, 1147C君主の脇腹とはその護衛と側近を言い、女が夫の脇腹であるのは、従順な交わりで夫に結びついているからである。それと同じく、悪魔の脇腹とは、悪魔の意志を行う者たちであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.6
Ii ergo nunc sunt mons Sion, qui Deum speculantur aeternum, et ipsi noctibus et diebus intendunt.
PL 14, 1147Dしたがって、今シオンの山であるのは、永遠の神を見守り、夜も昼も注意を向ける者たちである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.7
Vide mihi Paulum cum persequeretur Ecclesiam Domini, latus aquilonis fuisse: vide nunc cum legitur in Ecclesia, montem esse speculatorium, per quem Christi gloriam cognoscimus, et videmus.
PL 14, 1148A見よ、パウロは、主の教会を迫害していたときは、北の脇腹であった。見よ、今や教会で彼が読まれるとき、彼は物見の山であり、それを通して我々はキリストの栄光を知り、見るのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.8
Et quia Graecus montes dixit, hoc est, ὄρη; vide quomodo servuli Christi montes sint. Montes in circuitu ejus (Ibid., 2) ; in quibus est Ecclesia Domini, quae est civitas Regis magni.
PL 14, 1148Aそしてギリシア語の本は「山々」(オレー)〔ギリシア語〕と言っているので、キリストの小さな僕たちがいかに山であるかを見よ。「その周りには山々がある」(詩篇124:2)。その山々の中に主の教会があり、それは大いなる王の都である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.5.9
Simul quia Dominus secundum coeli tractum in Venerario passus est; qui erat locus in latere aquilonis. Ibi autem et mons Sion, ibi Hierusalem quae in terris.
PL 14, 1148A同時に、主は天の方位に従って、ウェネラリウム〔場所の名。不詳〕で苦しみを受けた。そこは北の脇腹にある場所であった。そこにはシオンの山もあり、地上のエルサレムもある。