Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.1
Audis quaedam Dei membra, cognosce virtutes. Manus quippe ejus, plenitudo bonitatis est: facies ejus, illuminatio mentis est.
PL 14, 1131C神のある肢体のことを聞いたなら、その力を知れ。実に、その手は善の充満であり、その顔は精神の照らしである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.2
Et ideo semper ab eo speremus, in ipsum vota nostra et omnia studia dirigamus: nec desperemus, etsi corporaliter eum videre non possumus; neque enim desperavit Moyses, cui dictum est: Non potes videre faciem meam; non enim videbit faciem meam homo, et vivet.
PL 14, 1131Cそれゆえ、我々は常に彼に望みを置き、我々の誓願とあらゆる努力を彼に向けよう。たとえ体をもって彼を見ることができなくても、絶望してはならない。モーセも絶望しなかった。彼にはこう告げられていたのである。「汝は私の顔を見ることができない。人は私の顔を見て、なお生きることはないからである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.3
Et addidit: Ecce locus apud me, stabis in petra: et cum transierit gloria mea, ponam te in cavernam petrae, et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 20 et seq.) .
PL 14, 1131Dそして付け加えた。「見よ、私のもとに場所がある。汝は岩の上に立て。私の栄光が通り過ぎるとき、私は汝を岩の洞穴に置き、私が通り過ぎるまで私の手で汝を覆う。そして私は手を取りのけ、汝は私の後ろを見るであろう。しかし私の顔は、汝は見ることができない」(出エジプト記33:20以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.4
Non ergo videtur ab homine facies Dei. Est tamen locus in quo fide se monstret homini Deus.
PL 14, 1131Dそれゆえ、神の顔は人に見られない。しかし、神が信仰において人に自らを示す場所はある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.5
Est hic locus apud Deum: et ideo si steterimus in petra, id est, in carnis istius conscientia, et fidei firmitate; etsi plenitudinem ejus videre non possumus, tamen quantum possumus, quasi reliquias ejus luminis hauriemus.
PL 14, 1131Dこの場所は神のもとにある。それゆえ、我々が岩の上、すなわちこの肉〔キリストの受肉した肉を指すと取った〕についての自覚と信仰の堅固さの中に立つなら、神の充満を見ることはできなくても、できるかぎり、その光の残りのようなものを汲み取るであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.89.6
Neque enim Moyses totam divinitatis ejus plenitudinem vidit, quae habitat in Christo corporaliter: sed vidit posteriora Christi, vidit splendorem ejus ut homo, vidit ejus gloriam passionis, per quam regnum nobis coeleste reseravit.
PL 14, 1132Aモーセは、キリストのうちに体をもって宿る神性の充満のすべてを見たのではなかった。キリストの後ろ姿を見、人としての彼の輝きを見、彼の受難の栄光を見たのである。その受難によって、天の国を我々のために開いたのである。