ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XX 詩篇36篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 976D · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.1

1

Sustinentes enim Dominum possidebunt terram: illam utique viventium terram. Est quaedam terra coelestis, quae fructum coelestibus ferat, de qua ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) .

PL 14, 976D

「主を待ち望む者たちは地を所有する」からである。もちろん、それは生ける者たちの地である。天に属する者たちに実りをもたらす、ある天の地がある。それについて彼は言う。「私は、生ける者たちの地で主の善いものを見ると信じる」(詩篇26:13)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.2

2

Haec terra multo hominum sudore ventri ministrat alimenta; illa terra bona Domini sine ullo labore fructificat, in qua justorum diuturna possessio, et piae mentis haereditas est. Et bene ait: Sustinentes autem Dominum haereditate possidebunt terram.

PL 14, 976D

この地は、人々の多くの汗によって、腹に食物を供する。あの地は、いかなる労苦もなしに主の善いものを実らせ、そこには義人たちの長く続く所有と、敬虔な心の相続がある。そして彼は適切にこう言う。「主を待ち望む者たちは、相続として地を所有する」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.3

3

Haec est enim terra quae non praeterit; nam coelum et terra praeteribunt, verba autem Domini non praeteribunt. Et ideo nec illa intelligibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui Domini verba conservant.

PL 14, 977A

これこそ過ぎ去らない地だからである。天と地は過ぎ去るが、主の言葉は過ぎ去らない。それゆえ、楽園のあの理知の地も過ぎ去ることはできない。そこには、主の言葉を守る者たちがいる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.4

4

In hac terra collocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet vitae; sed quia verba Domini servare non voluit, ideo in possessione quam acceperat, manere non meruit.

PL 14, 977A

アダムはこの地に置かれた、永遠の生命の実を受けるために。だが主の言葉を守ろうとしなかったので、受けていた所有地にとどまるにふさわしくなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.5

5

Qui autem verba Domini custodit, confidenter dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) .

PL 14, 977A

しかし主の言葉を守る者は、確信をもって言う。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。すると主は私に目を留めた」(詩篇39:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.6

6

Adam autem quoniam non exspectavit Dominum (quomodo enim exspectavit qui refugit et offerre se timuit), ideo nec Dominus eum videre dignatus est; oculi enim Domini super justos. Hunc autem eousque videre nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 14, 977A

ところがアダムは主を待ち望まなかった(逃げ去り、身を差し出すことを恐れた者が、どうして待ち望んだと言えよう)。それゆえ主も彼を見ることをよしとしなかった。「主の目は義人たちの上にある」からである。主は彼を見ようとしないあまり、尋ねるまでになった。「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.7

7

Qui quaeritur, pro absente habetur. Fides est quae nos repraesentat Deo, perfidia quae facit impios exsulare. Nullus itaque absens est Deo, nisi qui se absentem fecerit. Et ideo dicit: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX, 29) ; qui enim ignorat, ignorabitur.

PL 14, 977B

尋ねられる者は、不在と見なされている。我々を神の前に現前させるのは信仰であり、不敬虔な者たちを追放させるのは不信である。それゆえ、自らを不在にした者でなければ、神の前に不在の者はない。そして、だから主は言う。「汝の信仰のとおりに、汝に成るように」(マタイ9:29)。知らない者は、知られないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.8

8

Ergo Adam quasi peccator locum suum servare non potuit. De paradiso ejectus, in castellum est relegatus, ut ageret poenitentiam.

PL 14, 977B

こうしてアダムは、罪人として自分の場所を守ることができなかった。楽園から追い出されて、砦へ追いやられた、悔い改めを行うために。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.20.9

9

Accepit dilationem, ne continuo penitus interiret; ut salva fieret Eva per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, Ecclesiae posteritatem.

PL 14, 977B

彼は猶予を受けた、ただちに完全に滅びないために。エバが、子らをもうけることを通して救われるために、すなわち聖なるアベルの信仰、預言者たちの恩寵、教会の子孫を通して。