Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.1
Sed forte dicas: Quomodo in Evangelio dixit: Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc, sed non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) .
PL 14, 1062Bだが、あなたはおそらく言うであろう。福音ではどうして彼はこう言ったのか。「父よ、できることなら、この杯を私から取り除け。だが、私の望むようにではなく、汝の望むようにせよ」(マタイ26:39)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.2
Et videtur quidem esse distantia voluntatis: verum intelligimus aliud esse quod secundum unitatem divinitatis exprimitur, ubi dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem innuit cautum esse debere, nec praesumere quod facile implere non possit; ne dum praemium quaerit, incidat sacrilegium.
PL 14, 1062C確かに、意志の隔たりがあるように見える。だが、我々は理解する。神性の一体性に従って表現されること、すなわち「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うところと、人の感情に従って彼が語ったこととは別である。後者によって彼は、人は慎重でなければならず、容易に果たせないことを見込んではならないと示した。報いを求めるあまり、冒瀆に陥らないためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.3
Unde ait: Cum persequentur vos in hac civitate; fugite in aliam (Matth. X, 23) . Merito ergo et hic subiturus corporis passionem, coepit contristari, et moestus esse: et assumptis Petro et duobus filiis Zebedaei: Tristis est anima mea (Matth. XXVI, 38) , ante praemisit; et subjecit postea: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
PL 14, 1062Cだから彼は言う。「汝らがこの町で迫害されるなら、別の町へ逃げよ」(マタイ10:23)。それゆえ、ここでも、体の受難を受けようとして、彼が悲しみ、嘆き始めたのは当然である。ペトロとゼベダイの二人の子を伴い、先に「私の魂は悲しい」(マタイ26:38)と言い、のちに続けた。「目を覚まして祈れ。誘惑に陥らないためである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.4
Spiritus promptus est, caro autem infirma (Ibid., 41) . Vides ubique eum secundum hominem loqui, secundum hominem orare, secundum hominem tristem esse, secundum hominem dixisse: Pater meus, si possibile est (Matth. X, 23) .
PL 14, 1062D「霊は進んでいるが、肉は弱い」(マタイ26:41)。あなたは、彼が至るところで人として語り、人として祈り、人として悲しみ、人として「私の父よ、できることなら」(マタイ10:23)と言ったことを見ている〔底本の番号のまま。この句はマタイ26:39にある〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.5
Quod utique non impossibile Deo; sed hominis est dubitare, Dei confirmare. Ideo promptiores assumpsit, quasi electos ultimi judicii sui testes, qui verborum ejus agnoscerent sacramentum. Denique alii dormiebant, isti soli fida mente vigilabant.
PL 14, 1062Dこれは、神にとって不可能なことではない。だが、ためらうのは人のことであり、確かにするのは神のことである。それゆえ、彼はいっそう熱心な者たちを、自らの最後の裁きの選ばれた証人として伴った。その言葉の秘義を悟る者たちとしてである。実際、ほかの者たちは眠っていたが、この者たちだけが、忠実な心で目を覚ましていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.6
Unde et per Hieremiam nondum suscepto corpore, ipse ait: Ego sicut agnus ductus sum, et nescivi (Jerem. XI, 19) . Quid est quod nesciat Sapientia Dei, quae in arcano Patris semper est? Et ideo enarravit omnia Filius Dei, quia Dei Patris ipse sapientia est.
PL 14, 1063Aだから、体をまだ受けていないときにも、エレミヤを通して彼自身が言う。「私は連れていかれる子羊のようで、知らなかった」(エレミヤ11:19)。神の知恵、父の秘められた所に常にある者が、知らないことがあろうか。それゆえ、神の子はすべてを説き明かした。彼自身が父なる神の知恵だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.7
Quomodo praescivit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? Aut quomodo in superioribus per os ipsius David ait: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?
PL 14, 1063A自分が子羊のように連れていかれることを前もって知っていたのに、どこへ連れていかれるかを知らなかったと彼が言うのは、どうしてか。あるいは、先の箇所で、彼がダビデその人の口を通して言うのは、どうしてか。「神よ、私の神よ、私に目を留めよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.8
Quomodo derelinquitur a Patre Filius, qui ait: Et non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ? Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) ?
PL 14, 1063A「私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)と言う子が、どうして父に見捨てられるのか。また別の箇所では、「私は引き渡され、出ていかなかった」(詩篇87:9)と言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.9
Et alibi: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 8) ? nisi ut advertas quod hominum sensum exprimit, qui putant se a Domino suo, quando sunt in periculis, derelictos.
PL 14, 1063Aまた別の箇所では、「私は起き上がったが、なおも汝とともにいる」(詩篇138:8)〔ミーニュの引照は詩篇138:8。詩篇138:18 に当たる〕と言う。それは、彼が人々の感覚を表していることに、あなたが気づくためでなくて何であろうか。人々は、危険の中にいるとき、自らの主に見捨てられたと思うのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.10
Denique audi quod sequitur: Longe, inquit, a salute mea, verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2) ; hoc est, alia verba sunt delictorum, alia sacramenta salutis aeternae. Non praejudicant verba virtuti: suis viribus substantia divina fulcitur.
PL 14, 1063Bついに、続く言葉を聞け。「私の救いから遠い、私の罪の言葉は」と彼は言う(詩篇21:2)。すなわち、罪の言葉は別であり、永遠の救いの秘義は別である。言葉は、〔神の〕力を損なわない。神の実体は、自らの力によって支えられる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.11
Homo videtur, homo auditur, Deus in operibus agnoscitur. Et tamen de hoc homine dictum est: Et homo est et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ? Quid est, quis? Non quo nemo, sed quo rarus, quo sapiens; sicut illud: Quis ascendet in montem Domini?
PL 14, 1063B人は見られ、人は聞かれ、神は業において認められる。それでも、この人について、こう言われている。「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)。「誰が」とは何か。誰もいないという意味ではなく、まれな者、知恵ある者という意味である。「誰が主の山に登るか」と言われるのと同じである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.12
Quis sapiens et intelliget ea (Ose. XIV, 10) ? Denique alibi: Vir insipiens non cognoscit ea, et stultus non intelligit haec (Psal. XCI, 7) . Et tu ergo cum legis Evangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis: illuminet te Sapientiae fulgor aeternae.
PL 14, 1063B「誰が知恵ある者で、これらを悟るだろうか」(ホセア14:10)。また別の箇所では、「愚かな人はこれを知らず、愚か者はこれを悟らない」(詩篇91:7)。それゆえ、あなたも福音を読むときは、知恵ある者として、愚か者としてではなく、読むものを知れ。永遠の知恵の輝きがあなたを照らすように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.16.13
Verba quidem sunt; sed et ipsa mundant, et ipsa illuminant, et ipsa confirmant, et ipsa vivificant. Unde ait Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et non relinquemus te (Joan. VI, 69) .
PL 14, 1063C確かに言葉ではある。だが、まさにこれらが清め、これらが照らし、これらが堅固にし、これらが生かす。そこでペトロは言う。「主よ、我々は誰のもとに行こうか。汝は永遠の生命の言葉を持っている。我々は汝を離れない」(ヨハネ6:69)。