ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XXV 詩篇1篇講解 第XXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 933A · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.1

1

Duae viae sunt: una justorum, altera peccatorum: una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit Propheta: Et vide si via iniquitatis in me est (Psal. CXXXVIII, 24) .

PL 14, 933A

道は二つある。一つは義人たちの道、もう一つは罪人たちの道である。一つは公正の道、もう一つは不法の道であり、後者について預言者は言った。「見よ、不法の道が私のうちにないかどうか」(詩篇138:24)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.2

2

Non solum ergo vita nostra via est, sed etiam in ipsa vita nostra aut virtutis via est, aut iniquitatis. Cave igitur ne in te gressus suos collocet avaritia, et sis via criminis; ne improbitas, ne libido, et sis via iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis.

PL 14, 933A

したがって、我々の命は道であるばかりでなく、その命そのものの中に、徳の道か不法の道かがある。それゆえ、あなたの内に貪欲が足を据えて、あなたが罪の道とならないよう気をつけよ。よこしまさや情欲が据えられて、あなたが、行き交う恥ずべき行いによって踏み固められた不法の道とならないよう気をつけよ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.3

3

Licet tibi eligere quos sequaris, aut justos, aut injustos. Justorum via angustior est, injustorum latior: illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi hujus illecebras, illa habet futurorum praemia.

PL 14, 933B

あなたには、義人に従うか不義の者に従うかを選ぶことが許されている。義人の道は狭く、不義の者の道は広い。前者は節度ゆえに狭く、後者は酩酊ゆえに広い。ふらつく者たちを受け入れうるからである。後者にはこの世の誘惑があり、前者には来たるべきものの報いがある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.4

4

In istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suavia sunt, non differunt diuturnam exspectationem, sed habent praesentem perfunctionem; quod autem serium est, labore quaeritur, eo quod a beata cogitatione vix capitur; quia oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se.

PL 14, 933B

後者には実りがより間近にあり、前者には望みがより遠い。心地よいものは長い待ち時間を置かず、すぐに味わえる。しかし、まじめなものは労苦によって求められ、幸いな思いによってさえかろうじて捉えられる。「目が見たことも、耳が聞いたこともないものを、神は自分を愛する者たちのために備えた」からである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.5

5

Difficile solemus credere quae non videmus: et ideo anima aestuat, et huc atque illuc velut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. Tunc illi occurrunt diversae rerum species, seque offundunt.

PL 14, 933B

我々は、見えないものを信じることを難しいと思いがちである。それゆえ魂は揺れ動き、いわば目のように、さまざまな思いをあちこちに巡らせる。そのとき、魂の前にはさまざまな事物の姿が現れ、押し寄せる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.6

6

Si ad sempiterna intendat, virtutem eligit; si ad praesentia, voluptatem praeponit. Grave et iniquum certamen adversus delectationes praesentium.

PL 14, 933B

永遠のものに心を向けるなら、徳を選ぶ。目前のものに向けるなら、快楽を優先する。目前のものの楽しみに逆らう戦いは、重く、不公平である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.7

7

Hic libertas est cupiditatum, illic servitus injuriarum, facere quae non vis, et ab iis quae desideraveris, abstinere; hic convivium, illic jejunium; hic intemperantia gaudiorum, illic perseverantia lacrymarum; hic saltatio, illic oratio; hic cantus dulces, illic gemitus graves.

PL 14, 933C

こちらには欲望の自由があり、あちらには不当な仕打ちへの隷属がある。望まぬことを行い、望んだものを控えることである。こちらには宴があり、あちらには断食がある。こちらには喜びの放縦があり、あちらには涙の忍耐がある。こちらには踊りがあり、あちらには祈りがある。こちらには甘い歌があり、あちらには重いうめきがある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.8

8

Scriptum est quidem: Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum. Melius est audire increpationem sapientis, magis quam virum audientem canticum stultorum (Eccl. VII, 5 et 6) . Sed pauci haec audiunt, pauciores sequuntur.

PL 14, 933C

実際、こう書かれている。「賢い者の心は悲しみの家にあり、愚かな者の心は宴の家にある。賢い者の叱責を聞くほうが、愚かな者たちの歌を聞く人になるよりよい」(コヘレトの言葉7:5、6)。しかし、これを聞く者は少なく、従う者はさらに少ない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.9

9

Allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et impinguat audientis affectum, quam triste virtutis, quae fidei spem velut quodam cortice amari laboris involvit.

PL 14, 933C

人々をより強く惹きつけるのは、罪の甘さである。それは目前に流れ込み、聞く者の情を肥やす。徳の悲しさは、信仰の望みを、いわば苦い労苦の皮で包んでいるために、そうはいかない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.25.10

10

Beatus ergo atque mirabilis, qui talium viarum positus in electione, non fuerit illecebris voluptatis inflexus; ut gradum suum super vadosa et prava constituat. Non dicitur ei: Vae qui dereliquisti semitas directas, abeundo in vias tenebrarum (Eccl. VIII, 16) !

PL 14, 933D

それゆえ、このような道の選択に置かれながら、快楽の誘惑に心を曲げられず、浅瀬やねじれた所に足を据えない者は、幸いであり、驚嘆すべき者である。彼にはこう言われない。「禍いあれ、まっすぐな小道を捨てて、闇の道へ入った者よ」(コヘレトの言葉8:16)。