Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.1
(Vers. 3) Ideo ergo dicebat: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; quia noverat quando se humiliare deberet, et noverat quando silere deberet.
PL 14, 1045B(第3節)それゆえ彼は言っていた。「私は口を閉ざし、低くされ、善いことから黙した」。いつ自らを低くすべきかを知り、いつ黙すべきかを知っていたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.2
Obmutuit, ne ipsa litigiosa cum objurgantibus contentione perstreperet: humiliatus est, ut tumorem dejiceret superborum, vel ut ipsos quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo: siluit a bonis; quia bona conscientia non eget defensione verborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui judex.
PL 14, 1045B彼が口を閉ざしたのは、咎め立てる者たちとの、争いにみちた口論で自分が騒ぎ立てぬためであった。低くされたのは、高ぶる者たちの腫れ上がりを打ち倒すため、あるいは彼ら自身に、どのように自らを低くすべきかを自分の模範で教えるためであった。善いことから黙したのは、善い良心は言葉による弁明を必要とせず、自らの証言に拠り、自ら自分の裁き手だからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.3
Ideoque justus dicit: Quis contradicat, aut quis resistat mihi (Esai. L, 8) ? Et Paulus dicit: Mihi enim pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3) .
PL 14, 1045Bだから義人は言う。「誰が反論し、誰が私に逆らうか」(イザヤ50:8)。そしてパウロは言う。「私にとって、汝らから、あるいは人の日から裁かれることは、取るに足りないことである」(一コリント4:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.4
Adversum calumniantes et peccatores justus suo judicio contentus est: meritorum autem suorum judicium Christo reservat. Ideoque addidit: Qui dijudicat me, Dominus est (Ibid., 4) .
PL 14, 1045B中傷する者たちや罪人たちに対しては、義人は自分の判断で満足している。しかし自分の功績の裁きは、キリストに留保する。だから彼は付け加えた。「私を裁くのは主である」(一コリント4:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.5
Pulcherrime eum judicem elegit, qui nulla fraude fallatur; ut eum nec occulta praetereant, nec infirmae conditionis lapsus offendat: qui fragilitati norit ignoscere. Ad omnia igitur utile silentium.
PL 14, 1045C彼は、いかなる欺きにも欺かれない者を裁き手に選んだ。実に見事である。その者には隠れたことも見過ごされず、弱い境遇の躓きも怒りを招かない。脆さを赦すことを知る者だからである。ゆえに沈黙は、あらゆることに益がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.13.6
Si peccatum agnoscis, tace, ne negando exaggeres; si non agnoscis, tace securus de innocentia. Non possunt aliena verba, crimen affigere, quod propria non recepit conscientia.
PL 14, 1045C罪を認めるなら黙せ。否定して罪を大きくしないためである。認めないなら、無実に安んじて黙せ。他人の言葉は、自分の良心が受け入れなかった罪状を貼り付けることはできない。