ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput IV 詩篇45篇講解 第IV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1135B · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.1

1

Et quia de abscondito tempestatis, et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est Dei verbum. Caro factum est, ut carnem servaret; aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret, et amaritudinem impietatis auferret.

PL 14, 1135B

嵐の隠れ所と論争の水について論が及んだので、言うなら、神の言葉は我々にとってすべてとなった。肉となったのは、肉を救うためであり、水となったのは、その恩寵によって論争の水を和らげ、不敬虔の苦さを取り去るためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.2

2

Ideoque scriptum est: Aqua alta verbum in corde viri (Prov. XX, 5) . Alibi verbum, alibi iterum consilium; ibi enim bonum consilium, ubi bonum est Dei verbum.

PL 14, 1135B

それゆえ、こう書かれている。「深い水は、人の心にある言葉である」(箴言20:5)。ある所では言葉、別の所ではまたはかりごとである。神の言葉が善いところに、善いはかりごとがあるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.3

3

Et ideo tibi Lex dicit: Attende tibi, ne fiat tibi verbum malum in corde tuo (Deut. XV, 9) ; et dicat Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ? Misit enim Deus Verbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet.

PL 14, 1135B

それゆえ、律法はあなたに言う。「汝は自分に気をつけよ、悪い言葉が汝の心に生じないように」(申命記15:9)。またイエスは言う。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。神が自らの言葉を遣わしたのは、人を癒すためであり、滅ぼすためではなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.4

4

Hoc Verbum medicina est, non poena. Hoc Verbum in corde tuo, et in ore sit tuo: hoc Verbum sit in occultis, ubi diabolus insidiatur: intret Verbum, exeat diabolus.

PL 14, 1135C

この言葉は薬であって、刑罰ではない。この言葉はあなたの心にあり、あなたの口にあれ。この言葉は、悪魔が待ち伏せする隠れた所にあれ。言葉が入り、悪魔が出てゆけ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.5

5

Nam si irrepserit diabolus, Christus recedit; quomodo recessit a Juda postquam se diabolus in cor ejus immersit. Et tu ergo dic: Ab occultis meis munda me, Domine; ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo.

PL 14, 1135C

というのも、悪魔が忍び込めば、キリストは去るからである。悪魔がユダの心に身を沈めたのち、キリストがユダから去ったとおりである。あなたもまた言え。「私の隠れたことから私を清めよ、主よ」。悪魔が、獅子がその巣穴にいるように、隠れた所で待ち伏せしないためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.6

6

Quod si Christi occulta pie fideliterque servaveris, insidiandi diabolo locus esse non poterit.

PL 14, 1135C

しかし、キリストの隠れたことを敬虔に、また誠実に守るなら、悪魔が待ち伏せする余地はありえないであろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.7

7

Ideoque in psalmo nono David de occultis scribens Domini sacramentis; quod est conversio peccatorum, vocatio gentium, Dei regnum, praeparatio cordis, judicium pauperum, refectio inopum; ante de occultis pectoris tui atque secretis exterminandum adversarium dicit: ne sedeat in occultis ut interficere cupiens innocentem.

PL 14, 1135C

それゆえ詩篇第九篇で、ダビデは主の隠れた秘義について書いている。すなわち罪人たちの回心、諸国民の召し出し、神の国、心の備え、貧しい者たちの裁き、乏しい者たちの回復である。それに先立って、あなたの胸の隠れた奥まった所から敵を根絶すべきだと言う。無垢な者を殺そうと望んで、隠れ場に座ることのないためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.8

8

Ideoque tibi dicitur: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6) .

PL 14, 1135D

それゆえ、あなたにはこう言われている。「汝の部屋に入り、戸を閉めて、隠れたところにいる汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.9

9

Illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita: ibi tuam patientiam deprehendat, vel tegendae injuriae, vel jactantiae declinandae; occultat enim sapiens injuriam suam.

PL 14, 1135D

あなたの祈りはそこに下れ。隠れたことを探る者が、そこでそれを聞くためである。そこで、不当な仕打ちを覆い隠すこと、あるいは高ぶりを避けることにおけるあなたの忍耐を、彼が見いだすためである。賢い者は、自らが受けた不当な仕打ちを隠すからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.4.10

10

Ibi est latibulum sapientiae; posuit enim tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) . Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) .

PL 14, 1135D

そこに知恵の隠れ家がある。「彼は闇を自らの隠れ家とした」(詩篇17:12)。「悪しき者たちは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。