ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LXXX 詩篇36篇講解 第LXXX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1007D · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.1

1

Est et alius impius qui videtur exaltatus et elevatus super cedros Libani; et si transeas, non erit, nec locum ejus invenies. Vide mihi scribam Judaicum reddentem seriem veterum Scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum.

PL 14, 1007D

もう一人の不敬虔な者もいる。彼はレバノンスギの上に高く持ち上げられているように見える。しかし、あなたが通り過ぎるなら、彼はいないであろうし、彼の場所も見いださないであろう。ユダヤの律法学者を思い浮かべよ。彼は古い聖書の連なりを唱えるが、それに従わない。あなたは、彼が唇で唱えているのだと聞くが、学識ある者として感嘆する。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.2

2

Interrogas quid sentiat: respondet secundum litteram, percurrit historiam. Superexaltatus videtur tibi et elevatus, si litteram cogites.

PL 14, 1008A

あなたが彼に何を考えているか尋ねると、彼は文字に従って答え、歴史をざっと述べる。文字だけを考えるなら、彼はあなたには高く持ち上げられているように見える。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.3

3

Transi ad intelligentiam spiritalem, quia Lex spiritalis est; vides illum nihil esse, tum dicis: Vidi impium superexaltatum. . . . et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

PL 14, 1008A

霊的な理解へと通り過ぎよ。律法は霊的だからである。あなたは彼が無に等しいことを見る。そのときあなたは言う。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられているのを見た。〔……〕私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった。私は彼を探したが、彼の場所は見いだされなかった」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.4

4

Quaesivi eum ubi esse debuerat, ubi vita est: non illum inveni. Non erat ibi, ubi vita erat; quia mortuus erat, et ideo nec locus ejus inventus est. Quis enim mortui locus, qui non erat, nec fuit umquam?

PL 14, 1008A

私は彼がいるはずの所、命がある所で彼を探した。しかし彼を見いださなかった。彼は、命のあった所にはいなかった。死んでいたからであり、それゆえ彼の場所も見いだされなかった。死んだ者には、いなかった者、かつて一度もいなかった者には、いかなる場所があるというのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.5

5

Non enim fuit, qui in littera erat; littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quaesivi ergo eum, ut invenirem: ille se non praebuit, ut inveniretur; hoc est, ego eum volui convertere: ille se mihi praebere noluit, ut converteretur.

PL 14, 1008A

文字の内にいた者は、いなかったのである。文字は殺し、霊は生かすからである。だから私は、見いだすために彼を探した。彼は見いだされるために自らを差し出さなかった。すなわち、私は彼を立ち帰らせようとしたが、彼は立ち帰るために私に自らを差し出そうとしなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.6

6

Feci quae erant quaerentis: ille refugit ea, quae esse debuerant revertentis. Denique anima quae converti vult, Verbum requirit; et cum invenerit, dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4) , hoc est, Dei Filium, Dei Verbum.

PL 14, 1008A

私は、探す者のなすべきことをした。彼は、立ち帰る者のなすべきことを避けた。さて、立ち帰りたいと思う魂は、言葉を探し求める。そして見いだしたとき、言う。「私は彼を捕らえた。そして手放さない」(雅歌3:4)。すなわち、神の子、神の言葉を、である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.80.7

7

Injustum autem qui sanari noluit, quaesivi eum, et non inveni; et ideo non illum imiteris.

PL 14, 1008B

しかし不義な者、癒されることを望まなかった者を、私は探したが見いださなかった。だから彼を見倣うな。