ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput VII 詩篇37篇講解 第VII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1012B · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.7.1

1

Non superflue, ut arbitror, evagati sumus; quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. Cui medicinae prospiciens Deus sicut terram istam salubres herbarum atque arborum succos ferre praecepit, quibus carnis vulnera curarentur; ita etiam praeceptis salutaribus replevit divinarum seriem Scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.

PL 14, 1012B

我々が脱線したのは、思うに余計なことではなかった。これもまた人間の治療に関わることだったからである。この治療に配慮して、神は、この地が、肉の傷を癒す薬草や樹木の健やかな汁を産出するように命じたように、神の書物の連なりをも、魂の弱さが癒される救いの戒めで満たした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.7.2

2

Itaque quam grave est, ut muta animalia medicari sibi noverint, et vulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent; et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in veteribus Scripturis semina demonstraret, et nova ipse deferret?

PL 14, 1012C

それゆえ、物言わぬ動物が自らを治すことを知り、自らの傷のために健やかな草を求め、選び取ることを厭わないのに、人間の勤勉がそれを求めないとは、何と重大なことか。人間には、古い聖書の中の救いの薬の種を示し、自ら新しいものをもたらす医者までが遣わされたというのに。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.7.3

3

Quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie judicantur? De ipsa terra sumamus exempla.

PL 14, 1012C

それゆえ、おざなりに有害だと判断されているものの、どれほど多くのものが健やかなものであることか。地そのものから例を取ろう。