ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVII, Caput XXI 詩篇47篇講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1154A · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.21.1

1

(Vers. 13.) Circumdate, inquit, Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus. Qui intelligunt Sion, circumdant eam, et complectuntur suis sensibus; ut teneant, et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina virtutis possit auferri.

PL 14, 1154A

(第13節)「シオンを巡り、これを抱け。その塔で語れ」と彼は言う。シオンを理解する者は、それを巡り、自らの感覚で抱く。それを保って手放さないためである。徳の物見としての教えが、自分から奪われることのないように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.21.2

2

Ideoque illa in Canticis dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4) ; quae Dei sapientiam requirebat, et complectebatur justitiam Dei brachiis charitatis, et quibusdam fidei et devotionis lacertis; ipse est enim piae mentis amplexus.

PL 14, 1154A

だから、あの女は雅歌で言う。「私は彼を捕らえた。そして手放さない」(雅歌3:4)。彼女は神の知恵を求め、神の正義を、愛の腕と、いわば信仰と献身の腕とで抱いていた。それが敬虔な精神の抱擁だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.21.3

3

Comprehendamus ergo et nos quantum possumus interna mysteria veritatis, et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris, virtutemque coelestis oraculi: quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit; ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Jesu; quia nemo sine vero Jesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere.

PL 14, 1154B

それゆえ我々もまた、できる限り、真理の内なる奥義をつかもう。それを書きつけ、我々の感覚に固定しよう。また、天の託宣の力をもそうしよう。エジプト人のあらゆる知恵に通じていたあのモーセは、その力を得るために山に登り、雲の中に入った。覆われた隠れたことを知るためであり、仲間のヨシュア〔ラテン語は Jesus。七十人訳の言い方〕が彼に寄り添っていた。真のイエスなしには、誰も知恵の不確かなものや隠れたものを把握できないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.21.4

4

Et ideo in specie Jesu Nave, veri Salvatoris significabatur ei aspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles Dei, qui Legem aperiret, Evangelium revelaret.

PL 14, 1154B

そしてそれゆえ、ヌンの子ヨシュア〔Jesu Nave。七十人訳の言い方〕の姿において、真の救い主の臨在が、彼に息を吹きかけるものとして示されていた。その救い主によって、すべての者が神に教えられる者となるのであり、救い主は律法を開き、福音を啓示するのである。