ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LIII 詩篇36篇講解 第LIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 993B · 2 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.53.1

1

Quales autem pueri, tales et ephebi, hoc est, spiritales. Novit Scriptura adolescentem Paulum jam proximum conversioni (Act. VII, 57) ; novit et Euthycum adolescentem, qui cum sermonibus Pauli intentus haereret, somno victus de tritecto cecidit et resurrexit (Act. XX, 9) ; novit et Joannem adolescentem in Christi pectore recumbentem (Joan. XIII, 23) , qui tam fortis fuit, ut persecutionem non timeret, malum vinceret.

PL 14, 993B

少年がそうであるように、青年もまた、すなわち霊の人である。聖書は、すでに回心の近くにいた青年パウロを知っている(使徒言行録7:57)。また、パウロの話に熱心に聞き入っていたが、眠気に負けて三階から落ち、起き上がった青年エウティコ〔底本は Euthycum〕を知っている(使徒言行録20:9)。また、キリストの胸に寄りかかっていた青年ヨハネを知っている(ヨハネ13:23)。彼は迫害を恐れず、悪に勝つほど強かった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.53.2

2

Hic est puer qui patrem genitalem reliquit (Matth. IV, 20) , secutus Patrem eum quem cognovit aeternum; adolescens amictus sindone, Dominum sequebatur tempore passionis, qui sua omnia dereliquerat (Marc. XIV, 51) ; maturior, Deum Verbum in principio ipso semper fuisse atque esse cognovit (Joan. I, 1 et 2) , et manere in se probavit.

PL 14, 993B

これが、生みの父を捨て(マタイ4:20)、自分が永遠と知った父に従った少年である。亜麻布をまとった青年として、受難のときに主に従っていた。彼は自分のものをすべて捨てていた(マルコ14:51)。より円熟してからは、神なる言葉が初めからつねにあり、今もあることを知り(ヨハネ1:1、2)、それが自らのうちにとどまることを確かめた〔in se の se は言葉自身とも、ヨハネ自身とも取れる。ヨハネのうちにと解した〕。