ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXIII 詩篇43篇講解 第LXXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1124C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.73.1

1

Pulchre autem et Aquilae interpretatio quemadmodum intelligere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: Quoniam humiliasti nos in loco sirenarum? Ut non caro in vitio sit, sive natura; sed ea quae carnem corruptibilem esse fecerunt.

PL 14, 1124C

アキュラの解釈もまた、我々が苦難の場をどのように解すべきかを、見事に表している。「汝が我々を、セイレンの場所で卑しめたからである」と言うことによってである。それは、肉、すなわち本性に欠陥があるのではなく、肉を朽ちるものにしたものに〔欠陥がある〕、ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.73.2

2

Denique sirenas quarum secundo (Esai. XIII, 21) et tertio (Mich., I, 9) mentionem fecit Scriptura divina, quasdam fuisse puellas gentilis tradidit historia, quae vocis propriae suavitate, canendi illecebris, audiendique studio illectos navigantes ad littus admovere navigia provocabant: eosque, cum gratiam vocis sequerentur, scopuloso in loco naufragium facere solitos vetustas posteris tradidit (Hom. Od., B) .

PL 14, 1124C

セイレンについては、神の聖書が第二の箇所(イザヤ13:21)と第三の箇所(ミカ1:9)で言及しているが、異邦人の物語は、これをある少女たちであったと伝える。彼女たちは自分の声の甘美さ、歌の誘い、聴こうとする熱意によって、引き寄せられた航海者たちに、岸辺へ船を寄せるようそそのかした。そして彼らは、声の魅力を追ううちに、岩だらけの場所で難破するのが常であったと、古い時代は後代に伝えた(ホメロス『オデュッセイア』B巻〔底本は B。M の誤りか〕)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.73.3

3

Earum autem interpretatio haec est, voluptas vocis, et quaedam adulatio. Ita ergo saeculi voluptas nos quadam carnali adulatione delectat ut decipiat.

PL 14, 1124D

その解釈は、声の快楽、そしてある種の追従である。それゆえ、世の快楽もまた、ある種の肉的な追従によって我々を喜ばせるが、それは欺くためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.73.4

4

Ut ergo illic non littus in vitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem littoris non caveri: ita non caro in vitio; sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. Denique mare, si tempestas desit, quietum est: si procella saeviat, periculosum.

PL 14, 1124D

それゆえ、あの場合、欠陥があったのは岸辺ではなく、岸の険しさを警戒させなくした歌の甘さであったように、欠陥があるのは肉ではなく、この肉を駆り立て揺り動かすものである。実際、海も、嵐がなければ静かであり、突風が荒れ狂えば危険である。