ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XXXV 詩篇40篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1083C · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.1

1

(Vers. 13, 14.) Sequitur: Propter innocentiam autem meam suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum: fiat, fiat. Innocens nulli nocet, in neminem peccat.

PL 14, 1083C

(第13、14節)続く。「しかし私の無垢のゆえに、汝は私を引き取り、永遠に汝の前で私を堅くした。主、イスラエルの神は、世から世まで祝福される。そうあれ、そうあれ」。無垢な者は誰にも害を与えず、誰に対しても罪を犯さない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.2

2

Ideo sine peccato, sine dolo Christus Scripturae divinae auctoritate signatur. Hoc igitur et hic declaratur, ubi dicit: Propter innocentiam autem meam suscepisti me. Quae autem susceptio significatur?

PL 14, 1083C

それゆえ、キリストは罪なく、策略なき者として、神の聖書の権威によって印づけられている。このことはここでも明らかにされている。「しかし私の無垢のゆえに、汝は私を引き取った」と言うところである。では、いかなる引き取りが示されているのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.3

3

Nam et alibi legimus: Suscepisti me ex utero matris meae (Psal. CXXXVIII, 13) . Ergo quia ab omni concretione generationis humanae mundus est natus, qui de Spiritu est natus et Virgine; ideo eum Pater suscepit, quia ortum illius nulla corporeae generationis concretio usitata fuscavit.

PL 14, 1083C

実に、別の箇所でも我々は読む。「汝は私の母の胎から私を引き取った」(詩篇138:13)。したがって、霊とおとめから生まれた者は、人間の生殖のあらゆる凝結から清く生まれたのであるから、父は彼を引き取った。その誕生を、肉体の生殖の通常の凝結が曇らせることがなかったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.4

4

Suscepit eum resurgentem; quia nulla eum offensio prolapsionis aspersit. Immaculatus ad Patrem rediit, a quo immaculatus exivit; quando descendit in terras.

PL 14, 1083D

父は、復活する彼を引き取った。いかなる堕落のつまずきも、彼に振りかからなかったからである。彼は汚れなく、父のもとへ戻った。地へ降ったとき、汚れなくそこから出てきた父のもとへ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.5

5

Unde dicit ei Pater: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; hoc est, generationis meae in te privilegium recognosco, quem nulla macula potuit inquinare peccati.

PL 14, 1083D

それゆえ父は彼に言う。「汝は私の子である。今日、私は汝を生んだ」(詩篇2:7)。すなわち、いかなる罪の汚れも汚すことのできなかった汝において、私は自らの生む特権を認める、という意味である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.6

6

Inter peccatores versatus es, peccata omnium suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, maledictum pro omnibus factus es; sed nullus usus potuit ad te transire peccati. Ita inter peccatores versatus es, quasi inter angelos versareris.

PL 14, 1084A

汝は罪人たちの間に身を置き、すべての人の罪を引き受け、すべての人のために罪となり、すべての人のために呪いとなった。しかしいかなる罪の習いも、汝に移ることはできなかった。こうして汝は、罪人たちの間にいながら、あたかも天使たちの間にいるかのようであった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.7

7

Fecisti terram esse quod coelum est; ut et ibi peccatum tolleres. Hodie te genui, in quo complacui. Probasti te Filium, qui implesti in omnibus Patris voluntatem. Hodie te genui, in quo lucem immaculatae prolis agnosco. Heri mihi et hodie ipse es, et in saeculum.

PL 14, 1084A

汝は、地を天のごときものとした。そこでも罪を取り除くためである。今日、私は汝を生んだ。汝において私は喜んだ。汝は自らが子であることを証した。汝はすべてにおいて父の意志を成し遂げたからである。今日、私は汝を生んだ。汝のうちに、汚れなき子の光を私は認める。昨日も今日も、汝は私にとって同じであり、世々に至るまでそうである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.8

8

Nox in te nulla est, quia totus es dies. Bene confirmatus in conspectu Patris dicitur in aeternum; quia apud Patrem semper est: et vere in conspectu ejus, cujus splendor est gloriae, et imago substantiae.

PL 14, 1084A

汝のうちに、いかなる夜もない。汝は全き昼だからである。父の前で永遠に堅くされたと言われるのは、もっともである。彼は、父のもとに常にいるからである。まことに、彼が栄光の輝きであり実体の像である、その者〔父〕の前に。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.35.9

9

Sed quemadmodum complacet in Filio Pater; ita et Filius benedicit Patrem. Pater enim honorificat Filium, et Filius honorificat Patrem.

PL 14, 1084A

しかし、父が子において喜ぶように、子もまた父を祝福する。父は子に栄誉を与え、子は父に栄誉を与えるからである。