ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LVI 詩篇43篇講解 第LVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1115B · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.1

1

Quid sit parabola, accipe. Abraham igitur duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) . Non intelligebat hoc Judaeus nisi secundum litteram. Nesciebat quis de filiis duobus acciperet haereditatem patris; quia ad carnalia propendebat.

PL 14, 1115B

たとえ話とは何かを知れ。アブラハムには二人の子がいた。一人は女奴隷から、一人は自由な女から生まれた(ガラテヤ4:22)。ユダヤ人はこれを文字どおりにしか理解しなかった。二人の子のうち誰が父の相続を受けるのかを知らなかった。肉的なものに傾いていたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.2

2

Egebat parabola solutione. Venit gentium Doctor, et fides nationum, et intellexit quod duae illae mulieres duo sint Testamenta: unum a monte Sina, quod in servitutem generavit populum Judaeorum, quod est Agar (Ibid., 24) .

PL 14, 1115B

たとえ話は解き明かしを必要としていた。諸国民の教師が来て、諸民族の信仰が来て、あの二人の女は二つの契約であると悟った。一つはシナイ山からのもので、ユダヤの民を奴隷へと生んだ。それがハガルである(ガラテヤ4:24)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.3

3

Et ideo Sina, quod per interpretationem mensuram ejus significat: mensura autem Legis est, superabundans autem gratia est. Sina quoque merces dicitur, et convenit populo Judaeorum, qui justificari se mercede operum, quam fidei gratia maluerunt.

PL 14, 1115C

それゆえシナイは、解釈すれば「その尺度」を意味する。ところで尺度とは律法のものであり、あふれるばかりなのは恩寵である。シナイはまた「報酬」とも言われ、ユダヤの民にふさわしい。彼らは、信仰の恩寵によってよりも、行いの報酬によって義とされることを望んだのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.4

4

Ergo quae sub Lege erat Hierusalem, cum filiis suis serviebat: quae autem sursum est Hierusalem, libera est. Et ideo Sara, quae principalis dicitur, libertatem habet; quod princeps sui sit, qui justus atque integer est.

PL 14, 1115C

それゆえ、律法の下にあったエルサレムは、その子らとともに奴隷であった。だが上にあるエルサレムは自由である。それゆえ、「第一の女」と呼ばれるサラは自由を持つ。義であり無傷である者は、自分自身の主人だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.5

5

Ex duobus igitur Testamentis duo populi: unus Judaeorum, alius nationum, qui in Christo credidit.

PL 14, 1115C

それゆえ二つの契約から二つの民が生じる。一つはユダヤ人の民、もう一つはキリストを信じた諸民族の民である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.6

6

Ille Judaeorum, qui non credidit, servit: ipse est secundum carnem natus; quia secundum carnem interpretatus est Scripturam divinam, et secundum litteram, non secundum spiritum.

PL 14, 1115C

あのユダヤ人の民は、信じなかったので、奴隷である。それは肉によって生まれた者である。神の聖書を、肉に従って、文字に従って解釈し、霊に従っては解釈しなかったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.7

7

Qui autem de libera, natus est per repromissionem; hoc est, cui repromissio ex fide, ipse est Ecclesiae filius, tenens gratiae libertatem propter quem Ecclesia dicit: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 16) .

PL 14, 1115D

だが自由な女から生まれた者は、約束によって生まれた。すなわち、約束が信仰に由来する者であり、彼こそ教会の子であって、恩寵の自由を保つ。この者のために教会は言う。「女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人とはならないからである」(創世記21:16)〔ミーニュの引照は創世記21:16。創世記21:10 に当たる〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.56.8

8

Et Apostolus ait: Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae (Galat. IV, 31) . Haec est ergo solutio; quia quod ignorabat Judaeus, fides gentium soluit, infusa a Paulo doctore mentibus nationum. Ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt.

PL 14, 1116A

また使徒は言う。「それゆえ、兄弟たちよ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子である」(ガラテヤ4:31)。これが解き明かしである。ユダヤ人が知らなかったことを、諸国民の信仰が解いたのである。この信仰は、教師パウロによって諸民族の心に注がれた。それゆえ、彼らの行ったことは我々にとってたとえ話なのである。