Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.1
Igne nos examinasti, dicit David (Ps. XVI, 3) . Ergo omnes igne examinabimur. Et Ezechiel dicit: Ecce venit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus ejus; aut quis sustinebit cum apparuerit nobis?
PL 14, 980Bダビデは言う。「汝は我々を火で試した」(詩篇16:3)。したがって我々は皆、火で試される。またエゼキエルは言う。「見よ、全能の主が来る。その入場の日に誰が耐えようか。主が我々に現れるとき、誰が耐えようか」〔本文は「エゼキエル」と言うが、以下の引用は、引照が示すとおりマラキの箇所である。刷られたまま写した〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.2
Quoniam ipse introibit sicut ignis conflatorii et sicut alveus lavantium; et sedebit conflans et purgans sicut aurum et argentum: et purgabit filios Levi, et effundet eos sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Domino offerentes sacrificium in aequitate (Malach. III, 2 et 3) .
PL 14, 980B「主自身が、精錬する者の火のように、また洗う者たちの桶のように入ってくるからである。主は座して、金や銀のように精錬し、清める。そしてレビの子らを清め、金や銀のように彼らを注ぎ出し、彼らは公正のうちに主にいけにえを献げる者となる」(マラキ3:2、3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.3
Igne ergo purgabuntur filii Levi, igne Ezechiel, igne Daniel. Sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: Transivimus per ignem et aquam (Ps. LXV, 12) .
PL 14, 980Cこうして火によってレビの子らは清められ、火によってエゼキエルが、火によってダニエルが清められる。しかし彼らは、火で試されるとしても、こう言うであろう。「我々は火と水の中を通り抜けた」(詩篇65:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.4
Alii in igne remanebunt: illis rorabit ignis, ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis objecti sunt; ministros autem impietatis ultor ignis exuret. Vae mihi si opus meum arserit, et laboris hujus patiar detrimentum!
PL 14, 980Cほかの者たちは火の中にとどまる。彼らには、燃え盛る炉の火の中へ投げ込まれたヘブライの少年たちに対してのように、火が露を降らせる。だが不敬虔の僕たちは、報復する火が焼き尽くす。もし私の業が焼けたなら、私にとって災いである、私はこの労苦の損失を被ることになる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.5
Et si salvos faciet Dominus servos suos, salvi erimus per fidem, sic tamen salvi quasi per ignem; et si non exurimur, tamen uremur. Quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos docet Scriptura divina.
PL 14, 981Aそして、もし主がその僕たちを救うなら、我々は信仰によって救われるが、それでも火をくぐるようにして救われる。焼き尽くされないにしても、焼かれはする。しかし、ある者は火の中にとどまり、ある者は通り抜けるということを、神的な聖書は別の箇所で我々に教えている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.6
Nempe in mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum (Exod. XIV, 22 et seq.) , transivit autem populus Hebraeorum; Moyses pertransivit, praecipitatus est Pharao: quoniam graviora eum peccata merserunt.
PL 14, 981Aたしかに、エジプト人の民は紅海に沈められたが(出エジプト記14:22以下)、ヘブライ人の民は渡った。モーセは渡り、ファラオは突き落とされた。さらに重い罪が彼を沈めたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.7
Eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in Deum jactavere convicia.
PL 14, 981Aそのように、神に傲慢な罵りを投げつけた、神を汚す者たちは、燃える火の湖に突き落とされるであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.26.8
Sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos illuminet, et viam monstret; ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis: quo saeva incendia relevare possimus.
PL 14, 981Aそれゆえ、この世に置かれている我々は、火の柱に従おう。それはこの体の内に置かれている我々を照らし、道を示し、将来には夜の雲が我々を冷やして、激しい火災を和らげることができるようにする。