ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LXIV 詩篇36篇講解 第LXIV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 999C · 12 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.1

1

(Vers. 30 et seqq.) Ubi moralibus justum instituit disciplinis, ut qualis deberet esse, te doceret, quaeve esset perfectae forma justitiae; ad sapientiam et theoremata mentem vult ejus assurgere; et excitat ejus intentionem, ut spectet intento corde coelestia, et divina intra se volvat oracula, atque ad ea quae complaceant Deo, suum informet affectum: sit meditatus in Lege, nec ulla eum Domini mandata praetereant; motus divini Sacramenti cognoscat.

PL 14, 999C

(第30節以下)ここで〔預言者は〕、義人を道徳の訓練によって教え、どのような者であるべきか、完全な正義の型は何かを、あなたに教えたうえで、その精神が知恵と観想(テオレーマタ)〔ギリシア語〕へと高まることを望む。そして義人の注意を呼び覚まし、張りつめた心で天のものを見つめ、神の託宣を自らのうちで思い巡らし、神の意にかなうことへと自らの情を形づくるようにさせる。すなわち、律法を思い巡らす者となり、主の戒めが一つも彼を素通りせず、神の秘義の動きを知るように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.2

2

Denique abhinc vidi in praeceptis sanctum Prophetam assurgere: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius: nec damnabit, inquit, eum Dominus, cum judicabitur illi.

PL 14, 1000A

実際、ここから先で、私は聖なる預言者が戒めのうちに高まるのを見た。「義人の口は知恵を思い巡らし、その舌は裁きを語る。その神の律法は彼の心の中にある」。「その者が裁かれるとき、主は彼を断罪しない」と言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.3

3

Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te, ut haereditate possideas terram: cum perierint peccatores videbis. Vidi impium superexaltatum et elevatum ultra cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

PL 14, 1000A

「主を待ち望め、その道を守れ。そうすれば主は汝を高く上げ、汝は相続によって地を所有する。罪人たちが滅びるとき、汝は見るであろう。私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギをも超えてそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった。私は彼を探したが、その場所は見いだされなかった」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.4

4

Superiora moralia, haec intelligibilia. Quod est justi os quod meditabitur sapientiam, nisi interioris hominis?

PL 14, 1000A

前の部分は道徳に関するもの、これは知性で捉えるべきものである。「知恵を思い巡らす」義人の口とは、内なる人の口でなくて何であろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.5

5

Duo sunt enim homines in singulis: unus interior, alter exterior; interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur; exterior quae sunt corporis.

PL 14, 1000B

一人ひとりのうちには二人の人がいる。一人は内なる人、もう一人は外なる人である。内なる人は精神に属することを思い、精神に属することを語る。外なる人は体に属することを〔思い、語る〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.6

6

Tamen adveniens Dominus utrumque conjunxit; et duos in uno homine condidit; ne diversis sese impugnent motibus, sed invicem sibi voluntatum suarum unitate socientur. Ideo os justi meditabitur sapientiam.

PL 14, 1000B

しかし主は来て、両方を結び合わせ、一人の人のうちに二つを据えた。それらが異なる動きで互いを攻めることなく、意志の一致によって互いに結ばれるように。それゆえ義人の口は知恵を思い巡らす。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.7

7

Jam enim et ipse exterior homo justi in interioris hominis transfusus est disciplinam: et in ejus conformatus naturam, ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est.

PL 14, 1000B

実際、義人の外なる人そのものも、すでに内なる人の訓練へと移し入れられている。その本性にかたどられ、その務めを果たし、肉が内なる精神に属することを思い巡らすのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.8

8

Sed ne hoc incredibile tibi videatur, audi Apostolum dicentem (Philip. III, 21) quia Dominus Jesus transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.

PL 14, 1000B

しかしこれがあなたに信じがたく思われないよう、使徒が、主イエスが我々の卑しさの体を、自らの栄光の体と同じ形に変えたと言うのを聞け(フィリピ3:21)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.9

9

Quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex Virgine, carnem Spiritu Dei in Mariam superveniente generatam, quae in nullo discrepavit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse virtutum, nec in usus ejus transire potuisse; cum supra hominem fuerit quod tactu ejus sanabantur aegroti, caecis refundebatur aspectus, mortui resurgebant?

PL 14, 1000B

罪なき肉、おとめから取られた肉、神の霊がマリアに臨んで生まれた肉、知恵の訓練から何一つ外れなかった肉が、内なる人の徳を分けもたず、その働きに移ることもできなかったなどと、誰が言いえようか。その肉に触れて病人が癒やされ、盲人に視力が戻され、死者が起き上がったことは、人を超えていたのに。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.10

10

Competenter ergo scriptum est: os justi meditabitur sapientiam; eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus: qualis enim terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Absit ergo terrenus, remansit coelestis.

PL 14, 1000C

それゆえ「義人の口は知恵を思い巡らす」と書かれているのは相応である。人全体が霊的であって、決して地的ではないからである。「地的な者がそうであるように、地的な者たちもそうであり、天的な者がそうであるように、天的な者たちもそうである」。それゆえ地的な者は遠ざかり、天的な者が残ったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.11

11

Ideoque in tempora Redemptoris referens Propheta, meditabitur, dixit: licet unus e pluribus, meditatur, scripserit. Nec abhorret a sensu; quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. Alii putant os pro mente dictum.

PL 14, 1000C

だから預言者は、贖い主の時代に言及して「思い巡らすであろう」と言った。たとえ多くのもの〔訳・写本〕のうちの一つが「思い巡らす」〔現在形〕と書いているとしても〔licet unus e pluribus … の取り方は定かでない。読みの違いを言うと取った〕、意味に反しない。預言者たちの霊にとって、未来のことは現在のことだからである。「口」は「精神」の意で言われたと考える者たちもある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.64.12

12

Pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens: Narratio justi semper sapientia: stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) ; id est quod saepe varietur, nec in sua perseveret sententia, et tamquam in tenebris lumen videatur offundere, nec tenere.

PL 14, 1000D

ソロモンもこれを見事に説明して我々に言う。「義人の語りはつねに知恵であり、愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)。すなわち、しばしば変わり、自分の考えにとどまらず、あたかも闇の中に光を注ぎかけるように見えながら、それを保てない、ということである。