ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput X 詩篇45篇講解 第X章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1137D · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.1

1

(Vers. 4.) Sunt etiam qui ita distinguunt: Et transferentur montes; ut sequatur: In cordibus maris sonuerunt, et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Non bonae aquae quae sonant, atque turbantur, et potum praebere non possunt.

PL 14, 1137D

(第4節)「そして山々が移される」で区切り、続けて「海の心の中で響き、その水は乱された。山々はその力のゆえに乱された」と読む者たちもいる。響き、乱れて、飲み物を与えることのできない水は、良い水ではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.2

2

Meliores sunt quae pertranseunt; sicut scriptum est: Inter medios montes pertransibunt aquae, et potabunt omnes bestiae agri: suscipient onagri in sitim suam (Psal. CIII, 10 et 11) .

PL 14, 1138A

より良いのは、通り過ぎてゆく水である。こう書かれているとおりである。「山々の間を水は通り過ぎ、野のすべての獣は飲む。野生のロバは自らの渇きにそれを受ける」(詩篇103:10、11)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.3

3

Denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem ut introiret in porcos, magno impetu se praecipitavit in mare (Luc. VIII, 32) : et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt.

PL 14, 1138A

さらに、悪霊の軍団が豚に入る許しを求めて受けたとき、激しい勢いで海に突進した(ルカ8:32)。そして、その群れが突進したことで、あの水は乱された。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.4

4

Alibi quoque idem David propheta sic posuit: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17) ; hoc est, bonae virtutes, quae Verbi coelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. De malis autem virtutibus quid dicit?

PL 14, 1138A

別の箇所でも、同じ預言者ダビデはこう記している。「水は汝を見た、神よ、水は汝を見て、恐れた」(詩篇76:17)。これは、天の言葉の認識によって穏やかになった善い力のことであり、響きと轟きによって恐ろしいのではない。では、悪い力については何と言うのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.5

5

Et conturbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Ibid., 17 et 18) . Abyssi Deum non vident, et ideo turbationibus semper obnoxiae sunt. Et exposuit quid essent abyssi. Multitudo, inquit, sonitus aquarum.

PL 14, 1138A

「深淵は揺り動かされた。水の音の多さ」(詩篇76:17、18)。深淵は神を見ず、それゆえ常に動揺にさらされている。そして、深淵とは何かを説明した。「水の音の多さ」と言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.10.6

6

Nam et bestia illa Antichristus ex abysso ascendit, ut adversus Eliam atque Enoch, atque Joannem qui propter testimonium Domini Jesu terris sunt redditi, praeliaretur: ut legimus in Joannis Apocalypsi: cui datum est os loquendi magna, ut adversus Deum plena furoris convicia et sacrilegii personaret (Apoc. XIII, 5 et seq.) .

PL 14, 1138B

というのも、あの獣、反キリストも、深淵から上ってくるからである。それは、主イエスの証しのために地に戻された、エリヤとエノクとヨハネに対して戦うためである。ヨハネの黙示録で我々が読むとおりである。「その獣には、大いなることを語る口が与えられた。神に対して怒りに満ちた罵りと冒瀆を響かせるためである」(黙示録13:5以下)。