Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.1
Sequitur: Adjuvabit eam Deus diluculo. Quo significatur quia resurrectio matutina adjumentorum nobis coelestium subsidia confert, quae noctem repulit, diem refudit, dicente Scriptura: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14) .
PL 14, 1140A続けてこう言う。「神は夜明けにそれを助けるであろう」。これが示すのは、朝の復活が、天からの助けの支えを我々にもたらすということである。それは夜を退け、昼を注ぎ出した。聖書は言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ、そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.2
Vide autem mysterium. Vespere passus est Christus: ideo et secundum Legem ad vesperam agnus occiditur (Exod. XII, 6) .
PL 14, 1140Aしかし、奥義を見よ。キリストは夕方に苦しみを受けた。だから、律法に従っても、子羊は夕方に屠られる(出エジプト記12:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.3
Mane surrexit; sic enim scriptum est: Una autem sabbati venit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et vidit lapidem amotum ab ostio (Joan. X, 1) .
PL 14, 1140B朝に復活した。こう書かれているからである。「週の初めの日、マグダラのマリアは、まだ暗いうちの夜明けに墓に来て、石が入口から取りのけられているのを見た」(ヨハネ10:1)〔引照の番号は刷られたまま。引かれた文はヨハネ20:1に当たる〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.4
Ad vesperam mundi occiditur, deficiente jam luce; quia in tenebris erat hic totus mundus, et majoribus fuisset tenebrarum squaloribus involutus; nisi Christus nobis e coelo lux aeterna venisset, innocentiae tempora generis refusurus humano.
PL 14, 1140B世の夕方に、光がすでに尽きかけて、彼は屠られる。この世界全体が闇の中にあり、さらに大きな闇の汚れに包まれていたはずであった。キリストが天から我々に永遠の光として来て、人類に無垢の時代を注ぎ戻したのでなければ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.5
Passus est ergo Dominus Jesus, et sanguine suo nostra peccata donavit, lux refulsit conscientiae purioris, et dies resplenduit gratiae spiritalis. Unde et Apostolus ait: Nox praecessit, dies appropinquavit (Rom. XIII, 12) . Evigilavimus igitur, jam non dormiamus.
PL 14, 1140Bそれゆえ、主イエスは苦しみを受け、自らの血によって我々の罪を赦した。より清い自覚の光が輝き、霊的な恩寵の昼が輝き渡った。だから使徒も言う。「夜は過ぎ去り、昼が近づいた」(ローマ13:12)。それゆえ、我々は目覚めた。もはや眠ってはならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.14.6
Vestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conversationis atque exuvias revertamur. Comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, vale diximus: sobrietatem elegimus, cujus gratia Jacob primatus quos non habebat, invenit.
PL 14, 1140B我々は光の衣を着た。闇の暮らしの衣と脱ぎ捨てたものに戻ってはならない。夜の時に属する、放蕩の宴と快楽には別れを告げた。節度を選んだのである。この節度によって、ヤコブは自らが持たなかった長子の権利を得た。